« »
 
[]« Bagaudæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 520c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAGAUDAE
BAGAUDÆ, Bacaudæ, Factiosorum et rebellium hominum cohors, qui solitudines et castra inhabitabant, loci situ munita, atque inde in obvios latrociniis et cædibus grassabantur. Horum nomen primum in Gallia auditum Diocletiano et Maximiano imperantibus, ut auctor est Paulus Orosius lib. 7. cap. 25. et Eutropius lib. 9. ex quibus Hieronymus in Chronico Euseb. :
Diocletianus consortem Regni Herculium Maximianum assumit, qui Rusticorum multitudine oppressa, quæ factioni suæ Bacaudarum nomen indiderat, pacem Gallis reddit.
Victor Schotti :
Per Galliam excita manu agrestium ac latronum, quos Bagaudas incolæ vocant, etc.
Pæanius Eutropii Interpres Gr. :
Στασιάζοντος δὲ ἐν Γάλλοις τοῦ ἀγροιϰιϰοῦ, ϰαὶ Βαϰαύδας ϰαλοῦντας τούς συγϰροτηθέντας, ὄνομα δὲ ἔστι τοῦτο τυράννους δηλοῦν ἐπιχωρίους.
Horum etiam, ut latronum sæpe meminit Salvianus, qui sub Honorio et Theodosio vixit. Sic ille lib. 5. de Vero jud. et provident. :
De Bagaudis nunc mihi sermo est, qui per malos judices et cruentos spoliati, afflicti, necati, postquam jus Romanæ libertatis amiserant, etiam honorem Romani nominis perdiderunt : et imputatur his infelicitas sua, imputamus his nomen calamitatis suæ, imputamus nomen, quod ipsi fecimus. Quibus enim rebus aliis Bagaudæ facti sunt, nisi iniquitatibus nostris, nisi improbitatibus judicum, nisi eorum proscriptionibus et rapinis, qui exactionis publicæ nomen, in quæstus proprii emolumenta verterant et indictiones tributarias prædas suas esse fecerunt.
Ex quibus perspicuum fit, Bagaudarum defectioni et rebellioni occasionem dedisse judicum et præfectorum avaritiam et rapinam, stetisseque et durasse in Galliis perniciosam hanc factionem longe post Diocletiani ævum ; unde postea, si non ipsa Bagaudarum factio, saltem nomen in Hispaniam transiit. Meminit enim non semel Idacius in Chronico Bacaudarum Tarraconensium, et Aracelitanorum, sub Rechila et Theodorico Gothorum in Hispania Regibus. Bagaudarum etiam meminit Eumenius in Paneg. de Schol. instaur. ut et Vita S. Mauricii Mart. ex qua Christianos fuisse docemur. A Bagaudis deinde
Bagauda, dicta Regio quam inhabitabant. Prosper. Aquit. in Chron. :
Omnia pene Galliarum servitia in Bagaudam conspiravere.
Et mox :
Eudoxius arte medicus... in Bagauda id temporis mota delatus, ad Chunnos confugit.
Sed ubinam gentium, haud plane certum. Tradit auctor Vitæ S. Baboleni Abbatis, Fossatensi Monasterio, 4. milliaribus a Lutetia dissito, nomen fuisse Castrum Bagaudorum. Charta Caroli Calvi Regis ann. 28. ex Tabulario ejusdem Monasterii fol. 13 :
In Cœnobio Fossatensi quod vocatum olim fuit castrum Bagaudorum, etc.
At cum Bagaudæ nullibi fere pedem figerent, et ubique latrocinarentur, agerentque prædas, probabile est, Bagaudiam tunc fuisse, ubi morabantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bagaudæ vocabulo non regionem Bagaudarum, quæ nulla fuit, sed rebellionem ipsam seu ipsam rebellium turbam intelligit Valesius in Valesiana pag. 217. Et certe prior locus Prosperi nihil innuit præter commotionem et seditionem, quibus verbis hic scriptor promiscue utitur pro Bagauda : posterior vero locus in quo dicitur Bagauda id temporis mota, regionem, quæ semper immota manet, excludit, et commotionem indicat peroptime, in quam abiit inquietus Eudoxius. []
Bagaudas a βαγεύειν, Confer Gloss. med. Græc. in hac voce. quod est vagari apud Suidam, nescio an vere, deducit Innoc. Cironus in Paratit. Jur. Canon. ut Boxhornius ab Hebræo Boguedim, rebelles : at cum Gallicam vocem esse indicet Aurelius. Victor, Altaserra sic dictos censet Bagaudas, quasi silvicolas, a voce gau, quæ Gallis silvam sonat. Quid si a Bagat, vel bagad, uti scribitur a Boxhornio, quæ vox Armoricis et Wallis, proinde veteribus Gallis, turmam sonat, et hominum collectionem ? ita ut ii forte fuerint quos desertores vocabant sub Commodo, quorum dux fuit Maternus, nam et ii innumeri diu Gallias vexarunt, ut scribit Spartianus : de quibus quidem præ ceteris agit Herodianus. Catholicum Armoricum :
Bagat, Gall. assemblée, multitude de gens. Lat. hæc turba. Idem hæc turma, compaingnie de trente. Bagat chatal, Gall. tropel de grosses bestes, ou de brebis, Lat. Grex, armentum, ouhen.
Cæterum Baogandas, seu Baogaudas habet prima Salviani Editio ann. 1530. Baugaredos vocat liber de Castro Ambasiæ num. 8. Baccharidas, Idacius in Chronico in Diocletiano. Non desunt, qui Parisienses vulgo Badauts per ludibrium appellant, tanquam a primis Bagaudis ortum duxerint.
P. Carpentier, 1766.
Consule abbatem Dubos lib. 2. Hist. crit. monarch. Franc. cap. 2. et 8.