![[]](img/image.png)
BAGULA. Gloss. Anglo-Sax. Ælfrici :
Bagula, bridel, i. Frenum. Infra :
Bagula, salivare, brydel. Ubi Somnerus, forte pagulum, i. frænum. Hinc emendandæ Glossæ Isidori :
Pagula, frena.Legendum enim bagula. Auctor τῶν Πατριῶν KII. in Spectaculo 1. de Elephante, quem domi continere non poterat dominus :
Αὐτὰς δὲ διὰ τὰς βαγύλας ἐλεοφόρους ϰρατῆσαι οὐϰ ἐνεδίδου.Nescio an vocis etymon attigit Joannes de Janua :
Bajalum frænum, a bajulo, as, quia eo equus bajulatur.Quod etymon habetur in Gloss. MS. Montis S. Eligii Atrebat.