« »
 
[]« Bagus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 522a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAGUS
BAGUS, Bagius, Color equi, qui Latinis, Badius, spadix, phœnicus, dicitur interdum rutilus, ut A. Gellio lib. 2. cap. 26. Puniceus, eidem lib. 3. cap. 9. Gloss. Lat. Græc. Badius, χελιδονιαῖος. Badius vero a Βαΐς et Βαΐον, ῥάϐδος φοίνιϰος, Hesychio : quæ verba idem sonant quod σπάθη, et σπάδιξ, ramulus palmulæ. Gloss. Græc. Lat. Palma, χεὶρ ϰαὶ βαῒς ϰαὶ φοίνιξ. Sic Badius erit quasi βαΐδιος. Græcis Βαλιός, Fulvus, in Glossar. med. Græcit. Append. col. 34. Ugutio : Badius, est equus, quem antiqui dicebant vadium, a vado, quia fortius vadit inter cætera animalia. Ipse est et spadix, quem fœnicatum Græci vocant, etc. Βαδιστή Græcis Equus ambulator. Vide Glossar. med. Græcit. Vide Palladium in Martio tit. 13. Papias MS. Spadices equi, Bagi, Rusati. Edit. habet vagi. Charta Ferdinandi, Regis Majoric. filii ann. 1386 :
Pro pretio unius roncini de pilo Bagio, quem a vobis nunc emimus.
Codicillus Henrici Comitis apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1171 :
Et lego Berardo omnes bestias quas habet, excepto meo mulo monoculo et mulo Bagio, et puer hereditet illum et semper teneat pro socio.
Baius, Gallis Bay, Hispanis Vayo. Charta Bermundi II. Regis æræ 1070. apud Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 6 :
Ad confirmandam chartam istam commutationis caballum Baium, valentem solidos ducentos... accepi.
Madox Formul. Angl. pag. 423. in Testamento Bartholomæi de Lega :
Uxori suæ palefridum ferrantum qui est apud S. Yvonem, et sumerium Baium.
Baiardus, Eadem notione. Vita B. Ægidii Minoritæ n. 51 :
Et sunt hujusmodi sicut agricola, qui arma Rolandi indueret, et cum eis pugnare nesciret : non enim omnes homines equum Baiardum scirent equitare, nec insidentes ei sibi scirent a casu cavere.
Hic est equus filiorum Haimonis, quem quidem a colore nominatum esse, hodie vulgaris opinio est.