« »
 
[]« 2 baia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 522b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAIA2
2. BAIA. Sinus, Gall. Baie, Anglis Bay. Charta ann. 1210. apud Madox Formulare Anglic. pag. 27 :
Sciendum quoque est, quod prædictus Abbas et Monachi habebunt in Baiis suis corbellas suas in Lavaleisun aqua, et piscationem de firmamento stagni Thirnemolendini usque ad ipsum molendinum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Hispan. Bahia, eadem notione. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646 : Baias, i. portum veteres a bajolandis mercibus vocabant. Baiæ calidæ, i. aquæ calentes. Baium, portum. Hinc Baiona ab indigenis dicta esse fertur, quasi Baia-ona, id est, portus bonus, uti scribit Valesius in Notit. Gall. pag. 262. col. 1. quem consule. Vide Isidori Origines lib. 14. cap. 8. sect. 40. et Diezii Grammat. Roman. vol. 1. pag. 26.