« »
 
[]« Baiare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 522b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAIARE
BAIARE, Lingere, vel linguere. Codex MS. Bibliothecæ S. Emmerammi Ratisponensis :
Petrus, qui Abælardus, a plerisque Bajolardus dicitur.... cui simul afflicto et indignanti per jocum Magister Firricul ait : quid canis plenus nisi lardum Baiare consuevit ? Baiare autem linguere est. Exinde Bajolardus appellari cepit. Quod nomen, tanquam ex defectu quodam, cum abdicaret, sub litteratura non dissimili Habelardum se nominari fecit, quasi qui haberet artium apud se summam et adipem.