« Bajulona » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 525b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAJULONA
BAJULONA, Bajanula, etc. Lectica. Bajulatoria sella, Cælio Aureliano
Siccensi lib 1. Acutor. cap. 11 :
Bajolatoria sessio, cap. 15. Ugutio :
Bajulona, lectus, qui in itinere bajulatur.Ex quo emendandus, ni fallor, Isidorus in Glossis :
Banadula,; et Papias :(lib. 25. Orig. cap. 11 : Bajanula, al. baniola)lectus qui in itinere fertur
Bajanula, lectus, qui in itinere bajulatur : unde dicitur Bajaramos beleneas.Sic MS. Gloss. Saxonic. Ælfrici :
Bajanulafer-bed, i. lectus. Denique Joan. de Janua,
Bajunolahabet. His quippe locis vocis etymon suadet restituendum Bajulona, ut et apud Ordericum Vitalem lib. 13. pag. 907 :
Comes autem qui spumanti equo vectus cum pluribus minis Normanniam intraverat, pallidus et gemens atque Badivola jacens sua revectus visitat.Hoc enim loco legendum bajulona, vel bajunula censuerim.