« Balare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 531c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALARE
BALARE, Ballare, Saltare, choreas ducere, Ital. Ballare, Gall.
Baler. Ugutio et Glossar. MS. Montis S. Eligii
Attrebat. :
Ballare ; huc et illuc inclinare, vacillare.Totæ Tyronis :
Ballat, ballator, ballatrix.Voces a Græco deductæ. Gloss. Græc. Lat. :
Βαλίζω, Pergo, gradior, Βαλίζει, Ambulat. Βάλισμα, hic gressus. Βαλλίζω, Ballo.Lexicon Græc. MS. Reg. Cod. 2062 :
Βαλλίζειν, τὰ ϰόμϐαλα ϰτυπεῖν, ϰαὶ πρὸς τὸν ἐϰεῖνον ϰτύπον ὀρχεῖσθαι.Vide Athenæum lib. 8. pag. 362. Ita in Concilio Laodiceno can. 52. vox Βαλλίζειν usurpatur ; Et apud Theophanem ann. 1. Valentis. Vide Salmasium ad Histor. August. pag. 350. S. Augustinus Serm. 215. de Tempore :
Ista consuetudo Balandi de paganorum observatione remansit.Serm. 216 :
Diabolico more Balare et saltare.Ferrandus Diac. in Breviar. Canon. cap. 188 :
Ut nullus Christianus Ballare vel cantare in nuptiis audeat.Ubi Concil. Laodic. habet Βαλλίζειν. Synodus Romana sub Eugenio II. ann. 826. cap. 35 :
Sunt quidam, et maxime mulieres, qui festis ac sacris diebus, atque Sanctorum natalitiis, non pro eorum, quibus debent delectantur desideriis advenire, sed Ballando, verba turpia decantando, choros tenendo ac ducendo... advenire procurant.Epistola Liciniani Carthaginis Spathariæ Episcopi ad Vincentium Ebusitanæ insulæ Episcopum, apud Bivarium :
Meliusque erat viro hortum facere vel iter agere, mulieri colum tenere, et non, ut dicitur, Balare, saltare, membra Deo benedicta saltando trajicere, et torquere, etc.Pirminius Abbas in Excerptis de Sanctis Scripturis :
Nullus Christianorum neque ad Ecclesiam, neque in domibus, neque in triviis, nec in nullo loco Ballationes, cantationes, jocos et lusa diabolica facere præsumat.Occurrit rursum infra. Vide Auguriosus. Statuta Capituli Senon. art. de Præcentore :
Sciendum quod die Inventionis B. Stephani ad processionem in navi Ecclesiæ, apud S. Columbam in die S. Lupi, dum cantatur in choro, O venerandum antistem, Præcentor in his duobus locis, in chirotecis et annulis cum baculo debet Ballare, et non plus per annum.Joan. de Condato MS. :
* , MS. :Puis chante, et puis espringe et Bale.
Bauller, Eadem notione, in Vit. SS. MSS. ex Cod. S. Victor. sign. 28. fol. 130. r°. col. 2 :L'emperere est enmy la saleU il ne trepe, ne ne bale.
Aureliains fist chanter jougleours et les autres Bauller o soy.Unde Baloier et Baulliier, Vento agitari, in Poemate Alex. part. 1. MS. :
Le Roman de Cléomades MS. :Les langues de l'enseingne vont au vent Baloiant.
Confer Raynouardi Glossar. Roman. vol. 1. pag. 174. voce Ballar ; Glossar. med. Græcit. voce Βαλλίζειν col. 171. et Append. col. 34.Mainte banniere BaulliierY veissiés et mainte enseigne.
balator, vel ut est in notis Tyronis, Ballator, Saltator. Appendix ad Chronicon
Leodiense ann. 1374. apud Labbeum tom. 1. Bibl. pag. 408 :
Fuerunt saltatores seu Balatores quædam gentes Leodienses,... saltabant et chorizabant, etc.Vide Forcellinum in Ballator.
Balatio, Saltatio. Isidori Glossæ :
Choreis, Balationibus.Capit. Car. Mag. lib. 6. cap. 193. 196 :
Illas vero Balationes et saltationes, canticaque turpia... non faciat.Vide Concil. Bracarense apud Burchard. lib. 10. cap. 39. Præcepta Synodalia Petri de Collemedio Archiepisc. Rotomag. ann. 1145. Statuta Ecclesiæ Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 935. et Synodum Bajocensem ann. 1300. can. 31. Le Roman d'Aubery :
Ovide MS. apud Borellum ad vocem Citole :A Ostesin fu li peuples joiansDe jeus, De Baus, de violes, de chans, etc.
Et Baleries et keroles,Et vit violes et citoles.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ballatio, Eadem notione, tom. 2. Concil. Hisp. pag. 320. et apud Mabillonium tom. 4.
Analect. pag. 587. et alios.Ballationes, in festo Sanctorum Innocentium, interdictæ in Concilio Copriniacensi ann. 1260.
can. 2. Vide Kalendæ.
Vallatio, pro Ballatio. Vita S. Eligii lib. 2. cap. 15 :
Nullus... Vallationes, vel saltationes, aut caraulas, aut cantica diabolica exerceat.Eod. cap. :
Ludos etiam diabolicos, et Vallationes, vel cantica Gentium fieri vetate.
Ballimathia. Ugutio :
Cimbala, acitabula sunt, quæ percussa.... sonum faciunt, sic dicta quod cum Ballematica similiter percutiuntur,id est, in balismatiis, seu in saltationibus. Joann. de Janua, cum ballemacia. Codex MS. Canonum ballematia habet. Ita etiam Gloss. Isid. :
Vallematia, inhonesti cantationes, et carmina jocaque turpia; sic enim legendum. Titulus canonis 23. Concilii Toletani III :
Quod Ballimathiæ et turpia cantica prohibenda sunt a Sanctorum solenniis.Aliæ Editiones habent balimanthiæ, quasi interdicantur divinationes, quæ per saltationes fiunt. At in ipso canone saltationes tantum et turpia cantica vetantur in Sanctorum solennitatibus, ut in Concilio Romano sub Eugenio II. PP. sed legendum videtur ballismatia, ex Græco βαλλισμάτιον : nam in Glossis βαλλίζειν, est ballare, βάλισμα, seu βάλλισμα, gressus, Pas de dance : vel βαλλημάτιον, ex Græc. βάλλειν.
Balisteum, Idem quod Ballematium, Chorea, vel cantilena, ad quam saltatur ; vox
deducta a βαλλίζειν, ballare, vel balare,
uti supra observatum. Vopiscus in Aureliano :
Adeo ut etiam Balistea pueri, et saltatiunculas in Aurelianum tales componerent, quibus diebus festis militariter saltitarent.Nostri eadem notione Balestiaux, dixerunt ; unde Balets, etiamnum appellamus saltationes, quæ ad cantilenam fiunt. Petrus Fontanus noster cap. 27. § 4 :
Ils n'aillent pas chi jor à carolles, ne à giex, ne à Balestiaux.Quibus verbis ea reddidit, quæ habentur in leg. 9. Cap. de Feriis :
Nihil eodem die sibi vindicet scena theatralis, aut Circense certamen, aut ferarum lacrymosa spectacula.
P. , 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1415. in
Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 357 : Un esbatement et jeu de Balestiaux, etc.Guignev. in Peregr. hum. gen. MS :
Hinc Balestel, Balatro, mimus. MS. :Là leur fai je veir baleurs,Gieus de Balestiaux et jougleurs.
Et si estroit sont lor drapel,Qu'il samblent estre Balestel.