« »
 
[]« Balgart » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 536b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALGART
BALGART, Balguard. Charta Philippi Comitis de Los, ann. 1054. apud Malbrancum lib. 9. de Morinis cap. 1 :
Concessi stallum, totiusque villæ teloneum, et quod Theutonice dicitur Balgart, tensuram, et creditionem atque omnem exactionem.
Quæ totidem verbis habentur in alio Diplomate Philippi Alsatii Comitis Flandriæ ann. 1181. apud Miræum in Diplom. Belg. lib. 2. cap. 4. nisi quod Balguart editum est. Idem videtur quod Balfard apud eumdem Malbrancum lib. 10. cap. 49. ubi perperam sic scriptum, pro balgard.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Retinendum esse vocem Balfard suadent Leges et Consuetudines Furnenses MSS. in Archivo S. Audomari laïeta xi. 3. in quibus sic habetur :
Præterea nos Thomas Comes et Johanna Comitissa prædicti Balfardum nostrum in terra Furnensi perpetuo quitamus et quitum clamamus in futurum, hoc solum nobis retento, quod si forticias novas facere vellemus in terra Furnensi vel veteres reparare, illi fodere nobis tenerentur, qui prius Balfardum solvere consueverunt.... Actum ann. 1240.
Vide Blaffardus.
L. Henschel, 1840–1850.
Vox Balgart Schiltero est malorum seu maleficiorum custodia, jurisdictio criminalis a Bal, Malus et Gard, Custodia. Adel. Confer Warnkœnig. Histor. Jur. Flandric. vol. 1. § 19. pag. 247.