« Balista » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 537b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALISTA
BALISTA, Ballista, Balestrum, etc. Machina jaculatoria, ex Græco
Βάλλειν, Hispan. Ballesta, Vulgo Arbaleste.
Balista manualis, Joanni de Janua, in voce Machina. Gloss. in cod. reg. 7644 :
Balista, genus machinæ unde et executiuntur sagittæ.Ibidem Placidus :
Genus machinæ, quo sagittæ plus arcu jaciuntur.Fortunatus lib. 3. Poëm. 10 :
Lex Wisigoth. lib. 8 tit. 4. § 23 :Illic est etiam gemino Ballista volatu,Quæ post se mortem linquit, et ipsa fugit.
Si quis... laqueos vel arcus prætenderit, seu Balistas.Monachus Vallis Sarnensis in Hist. Albig. cap. 42 :
Ecce sagitta per Balistam ab adversario emissa servientem illum percussit.Guill. Brito lib. 2. Philippid. :
Nec tamen interea cessat Balista, vel arcus,Quadrellos hæc multiplicat, pluit ille sagittas.
◊ Apud Sanutum lib. 1. part. 4. cap. 8. recensentur variæ
balistarum species, Balistæ grossæ a turno, Balistæ a pesarola. Balistæ a
pectoribus, ibidem cap. 23.
Rectæ Balistæ quibus istæ Muschettæ proprie deputantur, sunt Balistæ, quæ Balistæ a pectoribus nuncupantur.Raimundus Montanerius in Chr. Aragon. cap. 272 :
Balistæ cum cornu, apud Jacobum de Vitriaco lib. 3. pag. 1143 :E sen casa nau feyts metre par teror,Tres Ballesters de torn, è quius vol mal simplor.
Inventi sunt in Damiata tribuculi quatuor cum petrariis et mangonellis plurimis, Balistæ cum Cornu fortissimæ, magnalium balistarum et arcuum... magnus numerus.In Aresto Parlam. Par. 9. Maii recensentur pariter aliæ Balistarum species,
Balistæ ad unum pedem, Balistæ de cornu ad duos pedes, Balistæ ligneæ ad duos pedes, Balista sine nuce quæ duos projicit quarellos.Balista de torno vel de lena, in Processu B. Petri de Luxemburgo tom. 1. Junii pag. 590 :
Erant duæ Balistæ à Tour, et quinque a duobus pedibus,tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 67. col. 2. Duas Balistas ad Tor, et decem Balistas ad duos pedes, ibid. pag. 67. col. 2. Vide pag. 53. col. 1. Balistam cornu optimam de torno, in Statutis Arelat. tit. 133. Balistæ corneæ, apud Marten. Ampliss. Collect. tom. 1. col. 1114. Vide ejusd. Anecd. tom. 3. col. 90. et tom. 4. col. 726. Miræi opera Diplom. tom. 1. pag. 206. Edit. 1723. etc. Balista a turno, in Annal. Genuens. Bartholomæi Scribæ ad ann. 1247. apud Murator. tom. 6. col. 512. Balistra de cornu, apud eumdem ibid. col. 418. Balista de cornu, vel de torno, in Statutis Massil. MSS. Perperam in Editis pag. 153. et 154. de cornu, vel de corno. De Balistis a turno et a zirella sive girella videndus Jal. Archæol. naval. vol 2. pag. 175. Leg. Pirat. cap. 12. ap. Pardess. Leg. Naval. vol. 5. pag. 409.
P. , 1766.
◊ Arbalestes de cor,
in Comput. Barth. du Drach ann. 1338. Rursum : Arbaleste de cor et d'if, à tour, à haussepié, à baudrier vel baudreer, à tailler.Ubi vel a forma, vel a materia, aut a ratione eas tendendi, aut ab iis quæ emittunt, denominationem habent, ut et quæ sequuntur.
P. , 1766.
Balista ad armandum, inter garnisiones castri Carcass. ann. 1294 : xxxj. turni balisterii,ibid.
P. , 1766.
Balista calibus fulcita sub ingenio... Balista fulcita suo ingenio... Balista fulcita suis utilibus vel
utensilibus et tractibus, in Monstra facta apud Chassagniam ann.
1511. 10. Febr.P. , 1766.
Balista de precorio, in Stat. senescalli Bellicadri ann. 1320. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col.
162. Vide infra Precorium.P. , 1766.
Balista de reverso. Inquisit. super destruct. bastitæ Sabranor. ann. 1363. ex Cod. reg. 5956. A. fol.
80. v° : Item dimisit viginti quatuor Balistas pro majore parte de reverso.
P. , 1766.
Balista grossa ad stapham, in Charta ann. 1299. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 46.◊ Sæpe etiam Balista et Balistra accipitur pro
machina, qua saxa emittuntur ad quatiendos muros, quarum variæ species, de quibus copiose
præ cæteris egit Angelus Portenarius in Felicit. Patavina lib. 5. cap. 5. De Balistis hac notione sumtis intelligendus Papias MS.
cum ait :
Balista, genus machinæ ab emittendo, torquetur enim verbere nervorum, et jacit hastas et saxa.
Balestrum, Balestrare, Balestrator. Joan. de Janua, et Breviloq. :
Balea, funda, vel instrumentum quod vulgo vocant Balestrum. Balestrare, cum Balestro aliquid projicere, vel percutere.Glossar. MS. Montis S. Eligii Attrebat. :
Balestrum a Βάλλειν, unde Balestro, as, id est, cum Balestro aliquid projicere.Ugutio :
Balestrum, Balista, Balestrator, funditor.Itali Balestra et Balestro dicunt, ut et Balestrare, balista quadrellos emittere. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218. apud Murator. tom. 8. col. 1101 :
Sequenti enim die usque ad noctem, semper sagittando et Balestrando præliaverant.Jo. Willaneus lib. 12. cap. 66 :
Quando i Genovesi Balastravano un quadrello di Balestro, quelli saettavano tre saette con lornarchi. Balestra prediera,apud Petrum Gerardum Patavinum lib. 7. de Ezzelino tyranno pag. 75.
Balistra, Idem quod Balista, Italis Balestra. Breviarium Hist. Pisanæ ad ann. 1171. apud Murator. tom.
6. col. 184 :
In medio autem turris erat lx. cubitorum fortis, pugnatores lxxx. in ea cum xx. Balistris.Gloss. Latino-Græc. Ballistra, σφενδόνη, μάγγανον πολεμιϰόν. Gloss. Græc. Lat. βαλλίστρα, Tormentum murale. Καταπέλτης, Ballistra. Βολίστρα, apud Constantinum de Administrat. Imper. pag. 203. 210. pro βαλίστρα. Sed his locis pro tormento bellico sumitur, non pro arcu baleari. Cf. Lipsii Poliorcet. lib. 3. dialog. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Balestra, Eadem notione. Ottonis Morenæ Hist. Rer. Laudens. apud Murat. tom. 6. col. 1045 :
Teutonici tamen in ipsis gatis cum arcubus et Balestris occulte morantes.Vide Ballestra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Balita, qua sagitta
emittitur. mendose pro Balista, apud Ludewig. tom. 4.
Reliq. MSS. pag. 424.P. , 1766.
Balistus, pro Balista, in Stat. crimin. Cumanæ cap. 142. ex Cod. reg. 4622 fol. 94.
r°.Balistarius Arcus, vulgo Arbaleste, Ballista. Wil. Brito lib. 2. Philippidos :
Francigenis nostris illis ignota diebusRes erat omnino, quid Balestarius arcus,Quid balista foret.
P. , 1766.
◊ Quæ verba Wil. Britonis
ita Gallice redduntur a Guillelmo Guiarto : Hinc balistarum usum Gallos accepisse a Richardo I. rege Angliæ, post eumdem Willel. Britonem, scribit idem Guiartus :Nul ne savoit riens d'arbalestes,El tems dont je fais remembrance,En tout le royaume de France.
Rursum ubi de morte Richardi :Venus estoit nouvellementDes arbalestes li usages ;Richart qui de tiex fais iert sages,Tout soit il d'autre déporté,L'ot issi ains en France aporté,Si com les croniques desqueuvrent.
Ainsi fina par le quarel,Qu'Anglois tindrent à deshonneste,Li rois Richart, qui d'arbalesteAporta premier l'us en France ;De son art ot male chevance.
P. , 1766.
◊ Gallis tamen hactenus
ignotum fuisse balistarum usum, ut credam nullomodo adduci possum. De iis quippe, ut
cætera taceam, meminit Sugerius in vita Ludovici VI. Harum igitur usus aut tum desierat,
aut iis emittendis minus habiles habebantur Galli. Vide quæ in hanc rem observat Casanova
in Diction. etymol. Menagii v. Arbaleste.Balistarii, Ballistarii, et Balistrarii, nostris Arbalestrier, qui
arcu baleari utuntur in præliis. Monachus Vallis Sarnensis cap. 63 :
Habebant præterea Balistarios, qui, etc.Concilium Romanum ann. 1139. cap. 30 :
Artem illam mortiferam et Deo odibilem Balistariorum et sagittariorum adversus Christianos et Catholicos exerceri de cetero sub anathemate prohibemus.Concil. Lateranense IV. can. 18 :
Nullus quoque Clericus Rottariis aut Balistariis aut hujusmodi viris sanguinum præponatur.Ubi Interpreti Græco, Balistarii, τζαγγάριοι recte dicuntur, quod etiam docuimus. in Notis nostris ad Alexiadem : sed errat, cum τοξοτὰς, Ruptarios fuisse censuit. Cæsarius lib. 1. cap. 16 :
Quidam Balistarius... telum balistæ imposuit, ut sanctum Abbatem feriret.Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 8 :
Quilibet Balistarius duas balistas habeat.Thwroczius in Chron. Hungar. cap. 50 :
Salomon autem Balistarius Regis unum illorum ictu balistæ fulminavit.Epist. Innocentii PP. III. ad Regem Portugalliæ tom. 3. Concil. Hispan. pag. 463 :
Ballistarios, canes, aves et equos tuos in illis, quarum nulli vel pauci sunt reditus, introducis.Adde S. Bernardum tom. 1. pag. 1134. Edit. 1690. Breviarium Hist. Pisanæ ad ann. 1173. apud Murator. tom. 6. col. 186 :
Eodem anno mense Julii Pisani miserunt in auxilium Comitis Ildebrandini cxl. milites cum Balistrariis.Balistrarios Genuenses multi olim habitos alibi, ni fallor, observamus. Id ipsum de Catalanis prodit Raimundus Montanerius in Chronic. Aragon. cap. 130 :
Los Cathalans son los pus subirans Balesters del mou.Conradi IV. Imper. Mandatum de Bello Tartar. ann. 1241. ap. Pertz. leg. vol. 2. pag. 339 :
Principes... habeant Balistarios.
P. , 1766.
◊ Li Arbalestriers à pié,
douze deniers Tornois chacun jour, in Ordinat. ann. 1300. ex Lib. rubr. Cam. Comput.
Paris. fol. 125. v°. col. 2. Balistrariorum Genuensium mentio fit in Stat. ann. 1373. tom.
5. Ordinat. reg. Franc. pag. 651. art. 26. Chron. Bertrandi Guesclini : Dix sept mille furent armez sur les conrois,Sans les arbalestriers, qui furent Genevois.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Balestarii Balesterii, etc. Voces ejusdem notionis et originis, passim occurrunt in Scriptoribus
Italicis apud Muratorium aliosve Scriptorum medii ævi Collectores.Balistrare, Jaculari. Gloss. Lat. Græc. Ballistrari, σφενδονῆσαι.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Balistare, Idem. Jacobi Auriæ Annal. Genuens. lib. 10. ad ann. 1282. apud
Murator. tom. 6. col. 581 : Eos qui erant in turribus Balistando, turrim etiam Veronicam diruentes.
Ballistrarius Anglicus, apud Thwrocz. in Ludov. Reg. cap. 37.
Ballistriarii, apud Julianum Antecess. Nov. 79. Vet. Gloss. βαλλίστριον,
σφενδόνη.
Balistrariæ, Foramina in urbium muris, per quæ balistæ ejaculabantur. Charta Philippi
Augusti ann. 1218. pro civibus Podiensibus :
Balistrariæ eorum de novo factæ propter guerram penitus obstruantur.
P. , 1766.
Balistata, Jactus balistæ, Gall. Portée d'arbalête. Charta ann. 1391. in Reg. 148.
Chartoph. reg. ch. 59 : Dum tamen redeant infra territoria dictorum locorum purgare infra duas Balistatas.Hist. Cortus. lib. 2. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 800 :
Deinde usque ad crosariam magnam, quæ est in medio dicti burgi, distantem a porta Bericæ, forte per unam Balistatam.Vide supra Arbalista 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Balistata, Idem quod Balistra. Jacobi Auriæ Annal. Genuens.
ad ann. 1283. apud Murator. tom. 6. col. 583. : Ibique stetit nostrum stolium prope turres portus Pisani per unam Balistatam tota die ipsa et nocte sequenti.i. e. Classis Balistæ jactu a turribus aberat. Vide infra Boalare.
P. , 1766.
Balistamentum, Locus Balistis locandis aptus, Gall. Batterie. Fragm. Hist.
Forojul. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 1214 : Feci fieri.... pro Balistamento unum mantellum, ubi de colle Grisono nostri in castro balistrarent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Balistaria, Loca Balistis et tormentis locandis facta in Gasparis Barthii Gloss. apud
Ludewig. Reliq. MSS. tom. 3. pag. 235. ex Hist. Palæstina Raimundi Agilæi.P. , 1766.
Ludus ad Balistam, apud nostros olim frequens et celebris, monachis interdicitur in Artic. reformat.
monast. S. Eligii Noviom. ann. 1370 : Item de ludis ad Balistam, ad palmam, ad taxillos....... Inhibentur tales ludi.Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 20 :
Gautier de Monchel, escuier, chastellain et garde du chastel d'Estaples,.... pour bien de paix, et nourrir amour entre les compaignons dudit chastel jouans de l'arbaleste, et pour plus entretenir et accoustumer icellui jeu, donne un espervier d'argent au mieux jouant de l'arbaleste, avec certains autres pris et joiaux, et eust icellui chastellain fait ce savoir et signifier paravant ledit jeu en plusieurs lieux ;... pourquoy plusieurs compaignons et arbalestriers du pays fussent venus en laditte ville d'Estaples audit jour, et eussent joué d'arbalestes.
P. , 1766.
Balistarum Opus. Inventar. MS. thes. Sedis Apost. sub Bonif. VIII. ann. 1295 : Item unum altare de diaspero rubeo, et aliorum colorum inclusum in ligno de opere Balistarum.Hoc est, ligno, quo balistæ conficiuntur.