« »
 
[]« 1 balma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 540c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALMA1
1. BALMA, Lapis sepulcralis, tumba, seu, ut ait Hilario de Costa, Caverna in rupe excisa, excavata. Arvernis, Baumo : quam vocem Provinciales quibusvis sepulcris tribuunt, præsertim vero antris sepulcralibus, quomodo S. Balmam vocant antrum in quo asservatur corpus S. Magdalenæ, vulgo la sainte Baume, et specum divi Honorati prope Lerinensem insulam, la sancta Baulma de sancta Honorat, ut est apud Vicentium tom. 1. pag. 37.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Balma, Prov. Caverna, antrum, fovea, spelunca, scrobs. Aliud ex Bibl. S. Laurentii Florent. :
Baulma, crypta montis.
Unde minus accurate monet Cangius vocem hanc a Provincialibus quibusvis sepulcris tribui, atque in S. Balma asservari corpus S. Magdalenæ ; sic enim vocant speluncam, in qua Magdalena pœnitens vixit. Raynouardo in Gloss. Rom. vol. 1. pag. 174. est Grotte, caverne ; apud Roquefort. Glossar. Gall. leguntur themata Baume, basme, bame, bome, baxme, balme et barme. Istius nominis duo antiquitus fuisse monasteria in diœcesi Vesontionensi docet Baluzius in not. ad Capitul. col. 1094. Consule præterea Vales. in Notit. Gall. pag. 74. col. 2. Hinc etiam Balmette vel Baumette dicta Franciscanorum domus, prope Andegavum a rege Renato fundata ann. 1451. Stat. ann. 1227. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 71. col. 2 :
Item quod si lis, controversia, seu discordia emergeret seu incideret inter aliquos de facto crosorum seu Balmarum.
Nostris Balme et Basme, eadem notione. Vitæ SS. MSS. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 43. v°. col. 2 :
Après s'en ala (Ste. Paule) en Bethléem, et en la Balme dou Sauveour entra.
Boetius de Consulat. Gall. redditus lib. 4. MS :
Tant est venu, tant est alé,
Qu'il est en la Basme avalé,
Où Catus avoit ces buefs trait....
Cest grand larron point ne salue :
Mais il le trait fors de la Basme,
Et en venga ceulx du royaume.
Vide Menag. in Observat. ad Vitam Petri Ayraldi pag. 242.