« »
 
[]« Balneaticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 541b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALNEATICUM
BALNEATICUM. Veteres Glossæ : Balneaticum, ϐαλανιϰόν. Vetus Interp. Juvenal. Stat. 2 :
Nisi qui nondum ære lavantur. Infantes : quia pueri non dant Balneaticum.
Vita S. Severi Episcopi Neapolitani apud Ughellum :
Quadam die juxta morem homo quidam consuetudinis balnea lavandus ingressus est. Post ablutus aqua, cum recederet, custos balnei ovum ab eo pro Balneatico petiit, quod unusquisque Balneaticum pro pretio dare consueverat.
Vitruvius lib. 8. cap. 7. videtur innuere balneaticum fuisse vectigal impositum, propter aquam, quæ ex aquæductibus et castellis publicis in balnea derivabatur. Vide Captura.
Balnearum Reditus, in Bulla Paschalis PP. ann. 1102. apud eumdem Ughellum tom. 1. pag. 996.