![[]](img/image.png)
BANASTUM, pro variis regionibus, Gall. Banaste, Banastre, vel Benate, Cista
rotunda et oblonga, ad modum sportæ dossuariæ efficta, quæ ex palea contorta atque in
orbem ducta rubis caninis dedolatis et tenuatis consuitur. Hac uti solent rustici ad pisa,
fabas, frumenta aliaque id genus portanda vel reservanda. Quandoque duæ hujusmodi cistæ ad
utrumque latus equi clitellarii apponuntur. Vocis origo videtur esse Benna, Gall.
Banne et Benne, quæ cista lignea est ad eumdem usum accommodata. Fort. Germ. Binuz, Juncus,
scirpus. Vide Graff. Thes. vol. 3. col. 130. Regest. Comput. Dalphin.
ann. 1309. 17. Novemb. :
Item de Barralibus, de Banastis non computat, quia sunt ad manum mistralis.
P. , 1766.
◊ Provincialibus
Banasto, Major corbis, et Banastoun, minor. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod.
reg. 7657 : Banaston, Prov. Corbis, quia curvatis virgis contexitur.Sed et pro instrumento piscatorio usurpatur, in Ch. ann. 1243. ex Tabul. S. Mart. de Lavardino :
Homines de Lavardino piscabuntur ibidem, prout piscantur in aliis aquis nostris de Lavardino videlicet cum tribbis seu Banastis.Vide Basta 2.