« 1 bancus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 544b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANCUS1
1. BANCUS, Gall. Banc, Senensibus Banco, Florentinis Panco, subsellium,
sedile ligneum longius, quod plures una sessores capit : ex Saxonico Benc, abacus,
scamnum, sedile. Uldaric. in Consuet. Cluniac. Monast. lib. 2. cap. 36 :
Duo sedilia, quæ vulgo Bancos vocant.Joan. Brompton. :
Imperator autem probitatem suam admirans, Bancos loco caparum in curia sua erexit.Speculum Saxon lib. 3. art. 38. § 4 :
Mensam ornabit mensali, et Bancum seu scamnum pulvinari, ac sedile cussino.Siffridus Presb. ann. 1025 :
Dum igitur pergens in quadam Ecclesia, et fessus super Bancum quiesceret. Wacces en son Roman de Rou,De Roberto Duce Normanniæ :
Par Constentinoble passa,Et à l'Empereur torna,En dementiers qu'à lui parla,A la coustume qui ert là,
Infra :Son mantel jus à terre mist,Tout deflubé desus s'asist.Au partir quant il s'en torna,Le mantel prendre ne daigna.Un des Grés le vit deflubé,Son mantel li a relevé,Dist lui que son mantel prist,E à son col le rependist.Et il respondi par nobloi,Je ne port pas mon Banc o moi,Chascun des Normans autresiSon mantel a terre guerpi.
Rursum :Par la noblesse des Normans,Qui de lor manteaus firent Bans.
Quidam vocem hanc ex Abacus, alii ex Scamnum, formatam volunt, alii a Banc Germanico deducunt. Vide Glos. Meursii in Πάγϰος, et VV. CC. Ægidium Menagium et Octav. Ferrarium, in Abaco et Banco. Benc vel Banc apud Francos et Saxones semper significavit scamnum vel sedile ; Bancus ergo Franco-Theotiscæ aut Saxonicæ originis est : alia non quærenda. Vide Graffii Thesaur. Ling. Francic. vol. 3. col. 131. et Raynouard. Gloss. Rom. vol. 1. pag. 178.Fist l'emperer en paleis fereBans et sieges environ l'aire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchus, Idem. Statuta Eccles. Tutelensis ann. 1328. apud Marten. tom. 4. Anecd. col.
799 : Item præcipimus vobis... quod ecclesias vestras per parochianos vestros... munire loco videlicet Banchis, libris et aliis necessariis ornamentis atque vestimentis et campanis faciatis.Acta SS. April. tom. 1. pag. 170 :
In cujusDe triremium bancis vide Jalium Antiq. Naval. tom. 1. pag. 282. 297. sqq.(triremis)Bancho seu transtro, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bancius, Eadem notione. Charta Geraldi Abb. S. Johannis Angeriac. ann. 1385. ex
Chartulario ejusdem Monast. pag. 442 : Sedente eodem domino Abbate super quemdam Bancium fusteum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banca, Eodem sensu. Limborch. Hist. Inquis. lib. Sent. Tholos. pag. 43 : Adoravit eos inclinando super unam Bancam sicut fuerat edocta.Ibidem pag. 224 :
Oravit cum eis flexis genibus inclinatus super Bancam secundum morem ipsorum,Albigensium scilicet et Valdensium. Compendium Jurium et Consuetud. Universit. Paris. per Rob. Goulet fol. 8 :
Non tamen secundum litterarum merita, sed vel secundum antiquitatem bacchalariatus, vel ut nobilitatis Banca, more eorum loquendo, exposcit, præsentant licentiandos.Quo in loco Jura nobilitatis dicuntur Banca, vel quod nobiles in Banca seu scamno singulari sederent in scholis, vel quod hic agatur de nobilibus baccalaureis ad gradus licentiatorum aspirantibus, de quibus vulgo dicimus :
Ils sont sur les Bancs.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banca. Notione paulo diversa, pro Mensa mercatorum in qua merces suas emptoribus
exponunt, Gall. Comptoir. Statuta Massil. anni 1253. pag. 305 : Constituimus quod omnes draperii et eorum scolares jurent infra octo dies post festum omnium SS. pannos quando ipsos vendent extendere supra Bancam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bancha, ut Bancus, in Miraculis B. Ambrosii Senen. tom. 3. Martii. pag. 218.
Instrum. ann. 1338. ex Archivis Massil. : Quidam super una Bancha derrobavit de sachis, etc.
Bancus, apud Scriptores Anglicos sumitur pro Tribunali, quemadmodum Scamnum, in
Wichbild Magdeburd. art.
II. § 1. Duplex autem hoc nomine indigitatur Tribunal in Anglia, prius,
Bancus Regius, alterum Bancus Communis appellatur.
Bancus Regius post Parlamentum est totius Regni Tribunal, in quo causæ capitales, criminales et
aliæ, quæ ad Coronam, seu Hospitium Regis pertinent, aut ad instantiam Regis fiunt,
expediuntur. Huic præsidet interdum Rex ipse ; unde Regius dicitur ; sed vulgo
Capitalis Angliæ Justitiarius, cui assident tres aut quatuor Justitiarii
assessores. Officiarii sunt, Clericus Coronæ, Protonotarius, Ministri inferiores
sex. Vide Fortescutum de Laudib. Legum Angliæ cap. 51. et Joan. Cowellum lib. 1. Instit.
tit. 2. lib. 4. tit. II. § 2.
Bancus Communis, dicitur Curia, in qua communia placita, hoc est, lites ex quacumque juris
Anglici, quod Commune vocant, parte inter privatos natæ, disceptantur : unde et
nomen habet. In ea judicant capitalis Justitiarius, Justitiarii assessores 3. vel 4.
Officiarii sunt, Custos sigilli, Custos brevium, etc. Pertinet autem jus banci ad
regios judices, qui supremo jure lites decidunt. Nam a Curiis Hundredorum et Baronum
appellatur.
◊ Uterque vero bancus olim mobilis, nunc in aula
Westmonasteriensi fixus. Fleta lib. 2. cap. 2. § 7 :
Rex habet Curiam suam... in Banco apud Westmonasterium consimiliter.Tho. Walsinghamus in Ricardo II. ann. 1393 :
Hoc anno Bancus Regius et Cancellaria translata sunt de Londiniis Eboracum.Knyghton lib. 3. cap. 13. ann. 1302 :
Rex fecit movere Bancum et Scacarium Regis apud Londonias, quæ apud Eboracum fuerant per 7. annos.
Banci Narratores, in Vitis Abbatum S. Albani, dicti Advocati placitantes, Legulei et
causarum patroni.
Francus Bancus. Bracton. lib. 4. Tract. 6. cap. 13. § 2 :
Consuetudo est in illis partibus, quod uxores maritorum defunctorum habeant Francum Bancum suum de terris Sokemannorum tenentium nomine dotis.Vetus Charta apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind pag. 178 :
Burga quæ fuit uxor Petri de Bendingue, petit versus priorem S. Trinitatis Cantuariensis medietatem manerii de Welles, sicut Francum Bancum suum, ad faciendum firmam 18. dierum, et unde prædictus Petrus quondam vir suus eam dotavit, etc.Infra :
Post mortem illius Mathildis, habuit nomine Franci Banci medietatem illius manerii, etc.Huc forte pertinet quod habet Speculum Saxon. lib. 3. art. 38. § 4.
Bancum Justitiarium Tenere, apud Westmonaster. pag. 374. Præsidere in Banco Justitiarius dicitur.
Bancus, etiam obtinuit in Italia pro foro aut tribunali judicum :
Banco, seggio del Giudice,tribunal. Extant enim plures Sententiæ, seu Judicata aliquot judicum Cumarum et aliarum urbium in Italia, in veteri Regesto Cameræ Computorum Parisiens. quæ sic clauduntur :
Lecta, lata... et pronuntiata fuit hæc sententia... per D. potestatem... sedentem in Banco pro Tribunali,ann. 1386. Alia ann. 1365 :
Lata et in his scriptis sententialiter pronuntiata fuit ista sententia per Dom. Potestatem sedentem in Palatio Communis Novariæ ad Bancum juris solitum.Utitur etiam Bartholus in Tractatu 15. de Falcone, et Additio ad Bartholum in l. Julianus, D. de integr. restitut. Vide Ughellum tom. 4. pag. 876. Charta Rogerii Siciliæ Comitis Græce exarata apud Ughellum tom. 1. Ital. Sacr. pag. 1029. Καὶ δίδομεν αὐτῷ ἄδεαν τοῦ ἔχειν βάγϰον, τοῦ ϰρατεῖν ϰριτάς, ϰαὶ ϰρίνειν αὐτοὺς οἱ ἐπίσϰοποι τῆς ἐϰϰλησίας αὐτῆς, etc. Cruscanis Academicis,
Banco, e propriamente quella tavola alla quale riseggono Giudici, o i Magistrati a render ragione, i mercanti à contar denari, à scriver conti. Vide Joan. Villaneum lib. II. cap. 93. Charta Caroli IV. Imperat. ann. 1375. pro Coloniensibus, apud Maximilianum Henricum in Apologia part. 2. pag. 118 :
Et si tale judicium infra Civitatem Coloniensem, et quatuor Bancos judicii temporalis ibidem, etc.Sed et hæc leguntur in Statutis Communiæ Mechliniensis MSS. :
Villa Mechliniensis de cætero habeat... plenum Banchum, sive sedem 12. Scabinorum.Vide Grimmii Antiqu. Juris Germ. pag. 812 et Haltausii Glossar. voce Bank, col. 91. Charta ann. 1421. in Harenberg. Antiquit. Gandersh. pag. 921 :
Nobis inibi super quodam Banco... pro tribunali sedentibus.Judicium plenum, sunt Haltausii verba, duodecim fere scabinorum, cujus figuram ita describit Gryphiander in Tract. de Weichbild. Saxon. cap. 65. n. 3 : Collocatum erat tribunal in loco editiore pro judice, cui in quatuor scamnis sive bancis quadrato ordine circumsedebant scabini. Statuta civit. Mechlin. ann. 1338 :
Villa Mechliniensis de cætero habeat in perpetuum Plenum Bancum sive sedem duodecim scabinorum.Hermann. Marchio Brandenb. in chart. Gorlic. s. a. apud Grosserum Memorab. Lausniac. vol. II. pag. 148 :
Quas.... causas in quatuor Banccis civitatis, præsentibus scabinis civibus nostris et non alibi nostrum advocatum volumus judicare.Mox :
In eadem civitate nostra coram quatuor Bauccis bannitis, etc.Henrici Illustr. Charta Altenburg. ann. 1256 :
Quicunque fecerit emendam extra figuram judicii, ita quod digitum non levat intra Quatuor Scampna, de emenda pollicita convici non potest.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banca, Eodem intellectu. Charta ann. 1366. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag.
344 : Et dictus dominus judex existens in loco de Rupe-Maura.... et sedens more judiciali in quodam loco sive Banca, quem locum congruum pro tribunali quoad actum ejusmodi sibi elegit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchum, Tribunal. Acta SS. Martii tom. 2. pag. 152. A. : Ego sum Banchum rationis et veritatis ad ponendum animas in via honestatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchus Audientiæ Episcopalis, in Processu super sanctitate et doctrina B. Catharinæ Senen. ann. 1380. apud
Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 1243. Vide Banchus et
Bancius.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchettus, in Commentario D. Edmundi Marten. in Regulam S. Benedicti pag. 401 :
Constitutiones Montis Oliveti præscribunt, ut cellerarii monasteriorum eligantur in Banchetto per vota secreta, de consensu majoris partis ipsius.Hic Banchettus est vel Capitulum aut cella communis, quo Monachi conveniunt ad tractanda negotia : qui locus dicitur Banchettus, quod in eo sint banci plerique ad consedendum.
◊ Est etiam Bancus, stallum, ubi mercatores merces suas
exponunt, in Charta ann. 1152. apud Catellum lib. 2. Hist. Comitum Tolosæ pag. 218. et in alia ann. 1164. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 17 :
Si quis Bancum tenens bovem vel vaccam vendiderit, ceram 11. sol. ad Calendas dabit.Hinc Census et consuetudo macellorum pro tributo a Macellariis solvendo ratione Bancorum. Lobinellus tom. 2. Hist. Britan. pag. 378 :
Dedi et concessi per unumquemque annum centum solidos de redditibus meis qui in prima ebdomada Quadragesimæ persolvi debent de censu et consuetudine Bancorum macelli in suburbio.Vide Bancha 4. Banchia 2. Banchea.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchia, Idem. Censualis Codex Calomontis : Banchia mercerii continens duos colonellos in ingressu alæ Calomontis.
Bancha, idem quod Bancus, Stallum :
Banchæ macellariorum ad vendendum,in Libertatibus Baugiaci ann. 1250. apud Guichenonum in Hist. Bress. pag. 64. 110. Stalla. Anonymus de Morimundensis in agro Mediolanensi Cœnobii desolatione :
Alius panem unum, alius medium, alius buccellam, unusque secundum quod subter Bancas et scrineos poterant invenire.Instrum. ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 86 :
Item de quolibet macellario vendente in macello die fori, pro tota septimana capiuntur pro Banca duo denarii... de qualibet alia Banca seu platea infra forum, vel ibi circa, capitur unus denarius.Germani dicunt Fleischbank, Brodtbank.
Banchaticum, Tributum ex ejusmodi banchis, in Charta Friderici I. Imp. ann. 1159. apud
Ughellum in Episcopis Astensibus : Hæc itaque
regalia esse dicuntur :
moneta, viæ publicæ, aquatilia, flumina publica, molendina, furni, forestica, mensuræ, Banchatica, portus, etc.Vide Bancharius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchagium, Idem. Comp. Grasivod. ann. 1337 : Recepit avenam, quarterios carnium pro Banchagiis macelli, piper, ceram et aurum pro gardis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banca, Bancus, Ærarium, Musæum notarii, Officina cujusvis operarii, quæ
etiamnum Banche dicitur in Bressia. Acta SS. Maii tom. 6. pag. 176. B :
Prima Junii recepit ex Banco S. Jacobi xxj. sol. vij. denarios.Vide Banchus et Bancius.
Bancale, Bancalis, Banci, seu subsellii stragulum, tapes, quo scamnum, seu
bancus, insternitur. Glossæ MSS :
Stratoria, Bancales.Hispanis, Bancal, Catholicum Armoricum :
Paviot, Gall. Banchier, Lat. Banchale.Capitulare de Villis cap. 42 :
Ad discum, Bancales, vasa ærea, plumbea, etc.Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. n. 23 :
Bancalia, sunt panni, quibus super sedes vel Bancas in Choro ponuntur.Vide lib. 6. cap. 81. num. 6. Hariulfus lib. 3. Chr. cap. 3 :
Tapeta 6. cortinæ 3. Bancales serici 4.Tabular. S. Eparchii Inculism. :
Cortinas quoque et dosallos sive Banchallos, et ex optimis palleiis 20. cappas Romanas, etc.Lib. Rames. sect. 148 : Alswara
dedit etiam unam crucem optimam, et pulvinar unum de palla, 2. quoque pelves argenteas, 2. cortinas, unum Bancale, et sellam suam cum omni apparatu equestri. Ubi perperam Spelmannus Baneale legit. Vetus Charta in Auctario ad Matth. Paris pag. 158 :
Unum librum, et unam cortinam, et unum Bancale concedo consensu domini mei Regis.Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 222 :
Quinque altaris pallia, et 7. stragulas, et 2. tapeta, et 7. scamnorum (vel sedilium) tegmina, vulgo Bancalia.Et pag. 130 :
Tria pallia, cortinas 2. Bancalia 2. candelabra duo.Guidonis Discipl. Farfensis cap. 23 :
Choro post dorsa fratrum in arcum aptant Bancalia, in formulis tapetia.Vide Martenium tom. 1. Anecd. col. 1525. Bocacius Nov. 100 :
Comincio à spazzar le camere, et à far porre capoletti, e Pancali per le sale.Vide Bancal et Banchale.
Banquerium, Idem quod Bancale. Banchier, in
Catholico Armorico. Fleta lib. 2. cap. 6. § 1. de Officio Camerarii :
Debet disponere... ut cameræ tapetis et Banqueriis ornentur.Cap. 7. § 3 :
Permissum est etiam, quod Camerarius ex antiqua consuetudine habeat omnia vetera Banqueria et tapetos, etc.Statuta MSS. Ordin. S. Joannis Hierosol. :
Linsseuls, drapilles, tapis, Banchiers, vestemens, barrettes, etc.