« »
 
[]« Bansatrices » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 561c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANSATRICES
BANSATRICES. Epistola Childeberti Regis de abolendis reliquiis idololatriæ, post. Concil. Arelat. V. :
Ad nos querimonia pervenit, noctes pervigiles cum ebrietate, scurrilitate, vel canticis, etiam in ipsis sacris diebus... Bansatrices per villas ambulare.
Ita Codex MS. teste Sirmondo et Baluzio. Sirmondus vero in Gloss. ad calcem Supplem. Concil. antiq. Galliæ : Bansatrices, vel forte dansatrices, ut volunt aliqui ; est id genus mulierum vagantium atque mendicantium, quas vulgus appellat Ægyptias sive Bohemias, quæ latrociniis et saltationibus omnino deditæ sunt. Verum nihil de iis in hac Childeberti epistola. Quid si legendum balatrices, vel dansatrices, certe ita verborum sensus exigit, nam Dansatrices nostris sunt, des Danseuses. Unde vero vox Danse, pro saltatione ad Gallos pervenerit, nondum sum assecutus. Vide an arrideat conjectura Salmasii ad Hist. Aug. pag. 246. Germanis Dantz saltatio est ; hinc Gallicum Danse. Vide Menagium. Vide Bensozia.