« »
 
[]« 2 bara » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 565c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARA2
2. BARA, Lectica, Feretrum, Italis Barra. Vita S. Bernardi Senensis tom. 5. Maii pag. 285 :
Tribus annis jacuerat paralytica, infirmitate obsessa adeo, quod modo aliquo surgere non valens, delata fuit in quadam capsa seu Bara equo.
Memoriale Potestatum Regiensium ad ann. 1275. apud Murator. tom. 8. col. 1138. B. :
Et portati fuerunt quilibet in una capsa ; et primi duo scilicet dominus Johannes et Prinzivallus sepulti fuerunt ad locum Fratrum prædicatorum, quilibet in sepultura sua ; et positi fuerunt in Bara, quilibet in sua, ad Ecclesiam S. Barnabei extra portam S. Petri.
A Germ. Bâra, hodie Bahre. Vide Graff. Thes. vol. 3. col. 150.
P. Carpentier, 1766.
Stat. confratriæ S. Affrodisii ann. 1393. in Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 313 :
Ponantur duo cerei juxta tumulum sive Baram, supra quam ponatur pannus aureus dictæ confratriæ.... Fiat absolutio juxta dictum tumulum sive Betam.
Ubi leg. Baram. Vide infra in Barra et Bera 3.