« »
 
[]« Barbaralensis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 569a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBARALENSIS
BARBARALENSIS, Improprius loquendi modus, quem a Barbarismo distinguit Donatus ; quod barbarismus nempe fit in lingua Latina, Barbaralensis in peregrina ; cum barbarismo confundit Alex. de Villa Dei in Doctrinali :
Si tamen eloquiis commisces verba Latinis
Barbara, doctores hanc dicunt Barbaralensim.
Leg. Barbarolexim. Locus Donati est lib. 3. segm. 1. § 1 :
In nostra loquela Barbarismus, in peregrina Barbarolexis (al. Barbaros lexis) dicitur.
Minime vero cum barbarismo confundit Alex. de Villa Dei, qui verbotenus exprimit Isidor. Origin. lib. 1. cap. 31. sect. 2. Cum Donatoconspirat Charis. init. lib. 4. Claudius Sacerdos lib. 1. sect. 90 :
Hæc vitia, cum dicuntur Barbarismi sunt, cum scribuntur Barbarolexis.
Vide ibi Endlicher.