« »
 
[]« 3 barbaricum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 569c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBARICUM3
3. BARBARICUM. Gloss. MSS. Reg. et Isidori : Barbarica, opera de auro. Barbarica, opera subtiliter ornata. Gloss. MS. Eccl. Paris. : Barbarica, auro ornata. Gloss. MSS. Reg. Barbarico auro, pretioso. Coripp. lib. de Laudib. Justini :
Ipse triumphorum per singula vasa suorum
Barbarico historiam fieri mandaverat auro, etc.
Ex quibus patet barbaricum opus dictum, ex auro pretioso confectum, quod Barbaricum appellabatur, vel certe quod Barbari hanc artem exornandi arma militaria adinvenissent. Vide Forcellinum. Barbarum, scribit Servius ad Æneid. lib. 2. vers. 504. pro Phrygio positum esse, ita ut ab Homero receptus sit usus loquendi, qui Phrygas barbaros dicit. Nam inde
Barbaricarii nuncupati,
qui ex auro coloratis filis exprimebant hominum formas, animalium, et aliarum specierum imitabantur subtilitate veritatem
, ut ait Donatus ad 7. Æneid. seu ut est in leg. 1. C. Th. de Fabricensib. (10, 22.)
qui cassides et bucculas tegebant argento, et deaurabant
. Horum mentio præterea in leg. 2. eodem Cod. de Excusat. artif. (13, 4.) in Novella Theodosii junioris de Scholar. et in Notitia Imperii, in qua Præpositi Brambaricariorum, seu potius, uti legendum quidam volunt, Barbaricariorum, sub Comite sacrarum largitionum, interdum sub Magistro officiorum statuuntur. Unde satis patet Resendium lib. 1. Antiquit. Lusitan. Barbaricarios perperam existimasse fuisse vestium purpura, cocco, aut vermiculo, quæ a Barbaris terris, id est, peregrinis allatæ erant, infectores, cujusmodi sunt Barbaricæ vestes, apud Lucretium lib. 2. et in libro Anniversariorum Basilicæ Vaticanæ apud Joan. Rubeum in Vita Bonifacii VIII. PP. pag. 345 :
Duo pluvialia de diaspro et panno Barbarico.
Vide Turneb. lib. 10. Advers. cap. 18. Browerum [] in Annalibus Trevirensibus lib. 4. pap. 251. ult. Edit. Pitiscum in Lexico Antiquit. Rom. et Forcellinum. Iidem Phrygiones dicuntur.