« 1 barbatus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 572a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBATUS1
1. BARBATUS, Gloss. Isid. Barbatus, operarius, intimidus. Ad quod Grævius : Forte legendum Barbatus, vas aquarium. In
conjecturæ confirmationem laudat Varronem lib. 6. de Lingua Lat. et Festum in
Nanum et in utroque loco Scaligerum : quos consule si tanti est. Papias MS.
Bituric.
Barbatus, Major, vetus, princeps.
Fratres Barbati, sic appellati ut plurimum Fratres conversi in Monasteriis, quod contra
quam Monachi voto astricti, barbam nutrirent, uti etiamnum observare est apud
Carthusienses. Exordium Ordinis Cisterciensis cap. 15 :
Tuncque definierunt Conversos laicos Barbatos ex licentia Episcopi sui suscepturos, eosque in vita sua et in morte excepto Monachatu, ut semetipsos tractaturos.Cæsarius Heisterbac. lib. 4. cap. 62 :
Die quadam Conversum ad se vocans, ait, Nosti, Barbate, quare venerim ad ordinem ?et lib. 6. cap. 20 :
Tales sunt multi ex his Barbatis, qui in habitu et tonsura religionis terras circumeunt, et plurimos decipiunt.Vita S. Erminoldi Abb. lib. 2. cap. 2 :
Frater quidam, ex his quos Barbatos dicimus, etc.In Edit. Canisii Conversus dicitur. Charta Eberhardi pro Monasterio S. Petri de Silva nigra, Vindem. Litter. Fred. Schannat pag. 164. de Fratribus Barbatis :
Panis tribuatur Barbatis ejusdem quantitatis et qualitatis sicut Monachis.Chronicon Montis-Sereni pag. 170 :
Quidam Fratrum laicorum, quos Barbatos vocari usus obtinuit, etc.De iis ita Chronicon Laurishamense :
Nunc quoque Barbati qui sint, attentius audi.Sunt ergo laici Miliensibus(Monachis)associati,Quos risus populi dedit hoc agnomine fungi,Sunt quia prolixis barbis ad pectora pexisDeformes, hirti, revera moribus hirci,
Barbatos Grandimontenses sic exagitat Stephanus Tornacensis Epist. 152 :Barbis hircorum similes, larvis tragicorum.Quos quia vulgaris circumfert aura favoris,Austera facie sunt, et tonsi caput alte,Cautius incisis certoque tenore capillis,Et sunt immensis induti calceamentis,Amphibalis longis utentes et spatiosis.Quos quid habere putant, submissa fronte salutant,Gratia, Pax vobis, Benedicite, Credite nobis,Mille Pater noster, demandat grex tibi noster,Per venias centum verrunt barbis pavimentum,Ut Domini servos plebs mobilis æstimet ipsos.Verum fallaces fore se produnt et inanes, etc.
Luctuosum in Ecclesia Dei spectaculum fideli ac flebili compassione prosequimur : Grandimontenses Conversos miserabilem cœtum Clericorum exulantium barbis prolixis, tanquam cornibus ventilantes, etc.Exstant de hac Barbatorum Grandimontensium insolentia Diplomata Joannis Regis Angl. apud Guil. Prynneum in Libertatib. Eccles. Angl. tom. 3. pag. 23. Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 4. cap. 11 :
In Ecclesiis vero, in quibus Conversi sunt adeo rebelles, quod nolunt cappas griseas et barbas ordinatas habere, de cætero non recipiantur Conversi, donec recepti cappas griseas receperint, et barbas habuerint ordinatas.Vide Miracula S. Wilfridi cap. 8.
Barbati præterea appellati Monachi Ordinis cujusdam Monastici, cujus meminit Albericus
ann. 1113 :
Scripsit quædam de ordine Fratrum Templi et Barbatorum.Idem Albericus, et ex eo auctor M. Chronici Belgici ann. 1240 :
Ordo Fratrum Barbatorum, qui etiam circa hoc tempus cœpit, habebat domos 160.Hæc in Leibnitii edit. ad ann. 1113. pag. 224. in Magn. Chron. Belg. ed. Pistor. pag. 141. lin. 4.