![[]](img/image.png)
BARBAZATUS, idem quod Baptizatus, in Chron. Will. Godelli ad
ann. 1010. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 262 :
Judæi multi eo anno præ timore Barbazati sunt.An quia fidem Christianam profitendo barbam radebant ? Vide supra Baptizati et mox in Barbescere.