« »
 
[]« Barbota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 573b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBOTA
BARBOTA, et barbotta, Navis species. Oliverius Scholastic. de Captione Damiatæ :
Accidit ut una navis Templariorum, vi torrentis rapta, prope ripam civitatis præcipitaretur ad hostes, qui cum Barbotis et uncis ferreis ipsam impugnaverunt diutius.
Item :
Proximo etiam sabbato cum galeis, Barbotis, per flumen cum mangenellis,... nos impetierunt.
Ab Oliverio mutuati sunt quæ habent in eamdem sententiam Godefridus Monach. S. Pantaleonis, et Matthæus Paris ann. 1218. et 1219. Sed perperam apud Godefridum Barbulis pro Barbutis irrepsit. Jacobi de Vitriaco Hist. Orient. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 296 :
Post hæc vero Barbotam meam cum viginti hominibusin flumine amisi, quorum sex captivi ducti sunt, reliqui vero pugnando viriliter interfecti sunt.
Jacobi Auriæ Annal. Genuen. lib. 10. ad ann. 1228. apud Murator. tom. 6. col. 584 :
Paraverunt Barbottas, et de scalis nostrarum galearum junctis insimul fecerunt pontes in mari, ut eis melius appropinquare valerent.
Albertinus Mussatus de Gestis Henrici VII. lib. 13. rubr. 8. apud eumdem tom. 10. col. 534 :
Testudines, cataphractas, onerarias barquas, quas Barbottas nuncupabant... instruxere
(Pisani.) Historia Belli sacri vernacula MS. :
Donc se conseillierent ensemble k'il feroient ce di cent 4. Barbotes, et seront toutes couvertes de cuirs, biens et joints sierés, et iront aussi bien desous aigues, comme dessus.
Ejusmodi navium tectarum meminit Chronicon Petri IV. Regis Arag. lib. 3. cap. 10 :
E eren ne les set uxers grosses cui portaven cavalls, et vint naus grosses appellades naus de covent qui son de dues cubertes,
ubi Codex MSS. qui son de 3. et de 2. cubertes. Schefferus putat eas esse naves quas Sturlesonius in Chronico jeernbarden vocat, quasi dicas barbam ferream. Certe superne tectas fuisse par est credere : nam
Barbotata Navigia, Ea quæ in modum Barbotarum tecta sunt, videntur appellari a Sanuto lib. 2. part. 4. cap. 7 :
Indiget præterea dictus exercitus, quod ex istis navigiis antedictis aliqua sint incamatata, seu Barbotata, tali modo quod homines prædictorum non timeant lapides machinarum.
Vide Barbuta.
P. Carpentier, 1766.
Quod ejusmodi naves superne tectæ fuerint, aperte docet Petr. Cyrnæus de Bello Ferrar. apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 1202 :
Noctu navigiis coopertis (Barbottas appellant) pontem ruinæ adfixerunt Veneti.
Unde Galippe Barbotarde, in Lit. remiss. ann. 1460. ex Reg. 192. Chartoph. reg. ch. 71 :
Iceulx pillarts estoient sur lariviere de Dordogne dedans une galippe Barbotarde, en laquelle il pensoit estre la plus grant partye du pillaige.
Hoc est, ad modum Barbotæ formata seu cooperta. Confer Jal, Archéologie Navale, tom. 2. pag. 258.