![[]](img/image.png)
BARCHUS, ab ital. Barco, Vivarium, Gall. Parc. Annal. Placent. ad ann. 1445.
apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 980 :
Die 14. Julii tanta fuit tempestas in civitate et districtu Papiæ, et tam grossæ grandines, quod.... quamplures belluas, cervos, damas, capriolos et aves, et maxime in Barcho Papiæ interfecit.Vide Parcus.