« »
 
[]« 1 barda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 575b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARDA1
1. BARDA, Gall. Barde. Charta Ildefonsi Comitis Tolosæ ann. 1144. apud Catellum in Hist. Occitan. pag. 324 :
De Crusellis quos extranei attulerint et vendiderint, præbeant domino quatuor denarios, et de Barda duos.
Academicis Cruscanis, Barda, est
armadura di cuoio cotto, o di ferro, con laquel s'armava la groppa, il collo, è'l petto dei cavalli, che percio si dicean bardati
. Sed vix putem idem valere quod in hac Charta. Vide Cl. Menagii Origines Italicas. Barda [] genus est ephippii in Occitania usitati. Capitul. General. MS. S. Victoris Massil. :
Item dicimus de cellis, Bardis et frenis irregularibus, etc.
Gallis, Barder, est equum ornamentis instruere.
P. Carpentier, 1766.
Charta hic laudata, ut et apud Occitanos, Provincialesque Barda, ephippii genus est, seu potius clitella, Gall. Bast ; quo sensu etiam legitur in Constit. Feder. reg. Sicil. cap. 36 :
Quia olim aliqui officiales, curiales, potentes et aliæ personæ sub ratione eorumdem, causa equitandi ipsi, vel eorum familiæ, vel deferendi eorum arnesia, animalia nostrorum fidelium ad sellam et ad Bardam, absque voluntate dominorum, illicite capiebant.
Vide infra Bardo. Barde vero nostri vocabant armaturam equi, qua ejus latera et pectus tegebantur. Andr. de la Vigne in Hist. Caroli VIII. pag. 162 :
Lequel (cheval) estoit bardé au possible et sur ladite Barde estoient les couleurs devantdites blanche et violette, à croisettes de Hierusalem fort riches.
Quod genus tegumenti, facile fluxisse a militibus ipsis ad equos, observat Carolus de Aquino in Glossar. milit. ubi de vocis etymo sic disserit : Appellatum vero est Barda illud tegumen, non a Bardæis, Dalmatiæ populis, ut adversus Casaubonum contendit Salmasius ; sed a Bardis, populis Galliæ, ut opinatur Vossius in Etymol. Id plane evincunt testimonia veterum de bardocucullo, quod est vestimenti genus, ex quo natas existimamus equorum bardas. Equorum stragula ad usum bellicum ex corio instituisse, vel eorum usum renovasse potius, apud Italos Albericum Babianum, narrat Jovius in Historia Sfortiæ : Imposuit et indumenta equis, quæ Bardæ vocantur, recocto e corio :
Aliam originem vocis
Bardæ et Bardati equi trahit Ferrarius a dictionibus Cataphracto vel cooperto, vulgo corruptis. Longe melius alii a Bardocucullo, sive Bardaico cucullo veterum, ut supra indicavimus. Habemus hinc vocem Bardella, qua indicamus rudem sellam equorum vel asinorum pullis injici solitam. Et quoniam qui ejusmodi equis vel asinis insident, crebro succussu agitari, motusque parum compositos solent edere, hinc sessores illi proprie dicuntur Italis Sbardellati ; et per quandam analogiam Sbardellati etiam vulgo eos dicimus, qui præter decori leges et communem consuetudinem aliquid agunt. Vide Bardatus 1. et Equus vestitus. Confer Raynouard. Glossar. Roman. voce Bardel, vol. 1. pag. 187. Murator. Antiq. Ital. vol. 2. col. 1149.