« »
 
[]« 2 barellus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 576c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARELLUS2
2. BARELLUS, Vas ligneum, cadus, Nostris Baril, Italis Barile, vel etiam Corbis. Chron. Henr. Knyghton. pag. 2627 :
Et miserunt (aurum) in Barellos ferratos ad adducendum in Franciam.
Apud Rymer. tom. 8. pag. 634. col. 2 :
De quolibet Barello ceparum venalium, unum quandrantem.
Ibid. infra :
De quolibet Barello allecum venalium, unum obolum.
Et pag. seq. col. 1 :
De quolibet Barello de pice, etc.
Et pag. 501. col. 1 :
Mandamus vobis quod certos libros in sex Barillis contentos, etc.
Et tom. 7. pag. 357. col. 2 :
Quinque paria caligarum, et duo magna paria cultellorum trancheours ; in uno Barello ejusdem collectoris, ac ea omnia in quadam navi.
Charta Flandr. ann. 1262. ap. Lappenb. in Docum. Init. Hanseat. pag. 83 :
Barellus calibis venditus debet in exitu 4. den.