« Barginna » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 577b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARGINNA
BARGINNA, Bargenna, Barginus, Bargines, Rarigena. Ita
varie hæ voces efferuntur, apud Scriptores, quarum notio non omnino obvia ac perspicua.
Gloss. Lat. Græc. :
Barginna, νεϰροφόρος. Βάρϐαρος, προσφώνησις βαρϐάρου.Kirkmannus lib. 2. de Funerib. Roman. cap. 8. ita hæc capienda censet, ut vox Barginna, et Vespillonem, et Barbarum, significaverit, prætereaque fuerit Barbarorum acclamatio, quod vix putem. Quin potius malim cum Cujacio ad Novell. 43. Justin. existimare bargenas, fuisse barbaros funerum elatores, vocemque Barginna, esse barbaram non Latinam, quam a Baar videtur accersere Bignonius, et in veteri Glossario Saxonico feretrum dici observat ; unde forte, inquit, Bargina, pro funerum elatore. Flavius Caper lib. de Orthographia :
Bargina, non Barginna, i. homo vitiosæ gentis, quia barbarus interpretatur vitiosus, unde et barbarismus dicitur vitium.Bargennos, Troglodytidis regionis populos memorat Plinius lib. 5. Denique in Glossis Isidori
Bargines, sunt fortes in bello. His adjungenda, quæ habent Grammatici recentiores. Glossæ MSS :
Bargina, peregrina.Alibi :
Barginiæ, alienæ et alienigenæ.Ugutio :
Barginus, et Barginis et hoc Bargine, i. alienigena, peregrinus, a Barus, et genus, vel genitivus, vel Baragines dicuntur fortes in bello, a Baro et genitus : Baronum namque ad modum se agunt, vel sunt fortes, quasi essent geniti a Baronibus.Eadem ferme Joan. de Janua. Glossar. MS. Montis S. Eligii Atrebat. :
Barginus, Alienigena, peregrinus a Barbaris et Gens.Qui vero Barginus istis Auctoribus, Barrigena dicitur Papiæ. Barrigena, peregrinus. Glossar. Lat. MS. Reg. Barigenæ, peregrinæ. Gloss. Isid. Barrigenæ, peregrinæ. Ad quod Grævius ait credere se intelligendas illas mulieres quæ Senæ in insula Gallica habitabant, de quibus Mela 3. 6 :
Sena in Britannico mari, etc. Cujus antistites perpetua virginitate sanctæ numero novem esse traduntur : Barigenas vocant, putantque ingeniis singularibus præditas, maria ac ventos concitare carminibus, sese in quæ velint animalia vertere, sanare quæ apud alios insanabilia sunt, scire ventura et prædicare.Hæc Grævius post Vossium. ad quem mittit lectores. Vide præterea Savaronem ad Sidon. lib. 6. Epist. 4. Occitanis debargina est Brouiller, Mettre en desordre. Voces Barginus, bargina, etc. corruptæ sunt a Peregrinus, peregrina, peregrinator, viator religionis causa. Vide Gronov. Observ. Script. Eccl. cap. 2. Vide Vargus, quod cognatum videri haud inepte monetur apud Forcell. h. v.
P. , 1766.
◊ Hinc origo accersenda mihi
videtur vocis Barragouin, cujus interpretatio aperta est ex Lit. remiss. ann. 1391.
in Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 191. Lesquelx appellerent l'exposant sanglant Barragouyn ;.... icellui leur dist : Beaux seigneurs, je ne suis point Barragouyn : mais aussi bon chrestian, d'aussi bonnes. gens, et aussi bon François que vous estes.