« Barquile » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 586a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARQUILE
BARQUILE, Idem quod Barquelius. Statuta Massil. pag. 439 :
De Barquilibus faciendis in transversiis Massiliæ de portu. Ordinamus, quod.... Consules.... debeant fieri facere in portu, in extremitate scilicet viarum transversarum, quæ descendunt ad portum in singulis unum Barquile, in quo tota terra et rumenta omnia, quæ per dictas vias transversias adducuntur ab aquis pluvialibus ad dictum portum possit vel possint remanere, scilicet in Barquili dicto seu fovea, ut ita per prædicta Barquilia dictus fimus dictaque omnia rumenta retineantur, ne portum intrare possint, sed et postmodum transacta dicta pluvia inde extrahantur, et alibi exportentur.De constructione castri Saphet apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 263 :
Et cum esset ibi defectus aquæ et cum multis somariis, laboribus et expensis afferretur a remotis, et Episcopus singulis diebus quæreret fonticulos ad facienda Barquilia ubi colligerentur(aquæ).