« 1 barræ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 586a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARRAE01
1. BARRÆ dicuntur præsertim repagula ac septa quæ ad munimenta oppidorum et castrorum, vel
ad eorum introitus ac portas ponuntur, ne inconsultis custodibus in eas aditus quibusvis
pateat. Will. Brito lib. 3. Philipp. ubi de Marchione
de Barris ad cujus nomen alludit :
Infra :Stabat enim firmus ut Barra repagula firmans.
Charta Philippi Aug. ann. 1195. pro Communia sancti Quintini apud Hemeræum :Tunc Comes exclamat : Barras, gaudete Quirites,Fregimus, in manibus sunt Barræ denique nostris,Nulla potest nobis jam barrula tollere Barras.
Servientes villæ et ii qui Barrat et portas villæ servant, nulli habeant respondere Justitiæ de catallo, nisi coram Majore et juratis.Alia ann. 1306. apud Loysellum in Hist. Bellovac. :
Super eo etiam quod nos Barras licias feceramus fieri ad portas villæ prædictæ.Chronicon S. Michaelis Virdun. :
Hic Fridericus propter frequentes Campanorum in Lotharingiam incursiones, in confinio Lotharingiæ et Campaniæ castrum extruxit, quod Barrum, quasi Barram nominavit.Statuta Brageriaci art. 2 :
Medietas vero dictorum duodecim qui in Consules nominabuntur erit de corpore dictæ villæ, et alia medietas de Barris, burgis, et suburbiis.Vide ibidem num. 8. et 74. Charta anni 1219. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 245. E :
Cum discordia verteretur,... super fractione catenarum et Barrarum Episcopi apud Cabilonem.Adde Albertum Argentin. pag. 146.
P. , 1766.
◊ Glossar. Gall. Lat. ex
Cod. reg. 7684 : Barre de bois, que l'en boute et reboute pour clorre huys, Pessulum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barra, pro Ponte sumi videtur in antiqua Charta Tabularii Corbeiensis :
Sciant omnes libertates Ecclesiæ nostræ et hominum nostrorum in pace Corbeiæ Folliaco usque ad Barram Burdini,hodie Pont Bourdin.
P. , 1766.
◊ Nihil est cur eo sensu
accipiatur ; repagulum fuisse opinor, quod ad pontem Burdini positum erat.