« »
 
[]« 1 barrale » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 588a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARRALE1
1. BARRALE, Cadus, Mensura liquidorum, quæ duos et septuaginta sextarios Gallicos seu triginta sex pintas capere solet. Regestum Computorum Dalphinatus ann. 1309. 17. Novembris :
Cellerarius Cornelionis computavit de Censibus... Item de Barralibus (Baraux), de banastis non computat, quia sunt ad manum Mistralis.
Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 78 :
Ubicumque vult vinum suum reponere in dicto mandamento cum asino suo, basto et Barralibus.
Et pag. 132. col. 2 :
Item pro duobus paribus Barralium, etc.
Statuta Arelat. MSS. art. 98 :
Tabernarii habeant Barralia in sufficienti quantitate signata ferro communi.
Et art. 99 :
Commune habeat mensuram cupream qua legitimentur Barralia.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Barral, Prov. cadus, cadulus, cadiolus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barralium. Ibidem :
Item Bosoni Pastardi pro quatuor pariis Barraliorum amissorum apud Varey, pro provisione ibidem ducenda, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barraleum, Idem, in Statutis reformationis S. Claudii. pag. 55. Barralea olei, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barralis, Eadem notione, apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 489. in Donatione ann. 1138 :
Et fogacias et Barrales vini et gallos et civatam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barrelium, in Statutis Arelat. MSS. art. 98. e Musæo D. Brunet :
Et pro singulis Barreliis habeant dicti tabernarii singulos obolos tantum.
Vide Barrarelius.