« »
 
[]« Barrium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 589c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARRIUM
BARRIUM, Hispanis Barrio, Arvernis Barri, quibus ita appellatur ædium ac domorum extra urbem et ad suburbana quædam congeries : unde ea domorum series intra sancti Illidii in urbe Claromontensi suburbium, les Barri de S. Alire dicitur. In Provinciæ vero Comitatu Barrium vocant eum ædium numerum qui muris includitur. Vetus Scheda apud Sandovallium de Prælio de Clavijo, pag. 224 :
Era 987. flamma exivit de mari, et incendit plurimas urbes et villas, et homines, et vestias, et in ipso mare primas incendit, et in Zamora unum Barrium, et in Carrione, et in castro Xeriz, et in Burgos centum casas, etc.
Charta Hispanica æræ 1140. apud Anton. de Yepez, in Chron. Ord. S. Bened. tom. 6 :
Et damus vobis illum Barrium ante illa porta quæ respicit ad illum flumen in parte sinistra, ut populetis illum pro parte vestra : et fiat integrum Barrium illum ad domum S. Mariæ, et vestrum vestrisque successoribus.
Charta ann. 1236. ex Archivis Massil. :
In redditibus hospitiorum bladariæ civitatis Massiliæ sitis in utrumque Barium.
Charta Philippi Pulchri Reg. Franc. pro Pariagio villæ Sarlatensis ann. 1299. in Regesto ejusdem Regis incip. ann. prædicto, ex Chartophylacio Regio, num. 6 :
Omnibus habitatoribus dictæ villæ, et Barriorum et ipsius parochiæ, et aliis extra dictam villam et parochiam commorantibus, etc.
Alia ann. 1300. ibid. num. 48 :
Illas 9. domos seu operatoria quæ sunt in Barrio prope portam Arnaldi Bernardi, etc.
Alia ann. 1309. in 2. Regesto ejusdem Regis num. 75 :
Item duo casalia et dimidium in Barrio ejusdem castri.
Charta Libertatum Bastidæ in Petragoricis ann. 1310 :
Quicumque voluerit habere furnum, poterit facere in dicta bastida et Barriis ejusdem bastidæ ad decoquendum panem suum, etc.
Consuetudines Tolosæ rubrica de Homagiis :
Intus muros, seu portas Tolosæ, seu Barria.
Adde eumdem [] Sandovallium in Episcopis Pampillon. pag. 40. Chron. Petri IV. Reg. Arag. lib. 3. cap. 26. et alibi. Vide S. Rosa de Viterbo Elucidar. vol. 1. pag. 186.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barrium et Barium, Sæpius pro muris civitatis usurpatur. Statuta Arelat. MSS. art. 107 :
De muro seu Barrio Communis. Idem statuimus, quod in muro quem Commune facit vel faciet, etc.
Art. 145 :
Planum sicut protenditur a Barrio Communis usque ad ortum Jacaris.
Charta ann. 1212. ex parvo Chartul. S. Victoris Massil. :
Tota curtis usque ad Barium ejusdem castri.
Alia ann. 1226. in Hist. Archiep. Lugdun. :
Apud Coindrieu in presidio turrium, Barrium et cortinam erexit.
Instrum. ann. 1447. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Donavit ortum suum confrontantem cum Bario civitatis et cum violo quo itur super mænia.
Consuetudines Tolosæ mox citatæ rubr. de Homagiis, et alio in loco :
Quod si aliquis vel aliqua manens extra villam vel Barria Tolosæ, etc.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. Reg. 7657 : Barri, Prov. menia, quod muniatur muribus. Inst. ann. 1381. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 47. col. 2 :
Item ordinavit commissarius prædictus quod fiat retromurus sive Barri, etc.
Libert. Villæ-novæ in Ruthen. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 396. art. 9 :
Pour ce que la dicte ville et les Barriz d'icelle, ont besoing de réparation et fortification, etc.
Vide mox Barrius.
Varrium, Eadem notione qua Barrium supra, in Charta Hispanica æræ 1010. apud Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 1. pag. 21. Appendicis :
De ipsa via qui exiit de Varrio sanctæ Eugeniæ.
Infra :
Ad Varrio de S. Joannis, etc.
In alia Alphonsi VI. Regis æræ 1128. apud eumdem tom. 6 :
Et illo forno, qui est in Varrio sancti Laurentii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barrica, Eodem intellectu, in Consuetud. Lemovic. artic. 77 :
Item consuetudo est quia in burgis, vicis seu Barricis castri Lemovicensis, nec etiam infra castrum non debet cooperiri domus de glodiis sive palea.
Barriani, Castri incolæ, qui in castri vel oppidi barris mansionem habent. Charta Isarni de S. Paulo in Regesto Carcasson. pag. 54 :
Consules et universi Milites et Barriani ejusdem castri.
Alia ibidem :
Nos et Milites atque Barriani de Najaco.
P. Carpentier, 1766.
Barrians, eadem acceptione, in Ch. Occitan. ann. 1224. ex Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 401 :
Les autres senors, et cavalers, et Barrians de castel de Corbarin, etc.