« »
 
[]« Basiare regum genu » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 592b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BASIARE
BASIARE Regum Genu, Osculari. Hic quidem olim obtinuerat mos, ut proceres Regem allocuturi ejus pedes [] prius deoscularentur ; genu autem iis osculandum fortasse concessum est qui præstantioris erant dignitatis ; quemadmodum nunc Cardinales qui genu, alii vero pedes Romani Pontificis deosculantur. Ermoldi Nigelli Carmen elegiacum pro Ludovico Imper. Lib. 3. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 48 :
Insuper ad nostros quæ sit salvatio fines ;
Ordine cuncta suo dic, volo, France, mihi.
Olli respondit fido de pectore Lantpreth,
Cæsareum Adelinis Basiat ore genu.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quæ fuerit, etiam regum, in episcopos reverentia, efficitur ex epist. Hincm. archiep. Rom. ad Ludov. III. reg. ann. 881. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 261 :
Nam iste frater noster a vobis ad me rediens ambasciavit mihi ex vestra parte, ut pedem meum Basiaret, etc.