« 1 basilica » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 593a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BASILICA1
1. BASILICA, Ædes sacra, templum, Ecclesia. Gloss. MS. Eccles. Paris. ex Isidoro lib. 15. cap.
4. sect. 11 :
Basilicæ prius vocabantur Regum habitacula, unde et nomen habent... Nunc autem ideo divina templa Basilicæ nominantur, quia ibi Regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur.Adde Amalarium lib. 3. de Eccles. offic. cap. 2. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 127. Canones Hibern. lib. 42. cap. 26. Joachimum Vadiamum lib. 2. de Colleg. et Monaster. pag. 92. Stephanum Durantum de Ritibus Eccles. lib. 1. cap. 1. num. 9. et seqq. Baron. ad Martyrol. Rom. 5. Augusti, Adr. Valesium lib. de Basilicis, etc. Cæterum non assentior viris doctis, qui basilicas appellari ædes nondum consecratas volunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Altera lis
fuit inter eruditos viros Valesium, et Launoium, de qua hæc habet Mabillonius tom. 2.
Operum posthumorum pag. 355. de Antiquitatibus S. Dionysii : Optime probatum fuit, inquit, a D. Valesio in sua contra D. de Launoy de Basilicis dissertatione, Basilicam sexto et septimo sæculo apud Gallos semper significasse Monachorum Ecclesiam ; cathedrales et parrochiales Ecclesias appellatas fuisse Ecclesias. Hæc Mabillonius qui pag. 357. hunc addit locum vitæ S. Bathildis ab auctore coævo scriptæ :
Clothildis quoque in honorem S. Petri Basilicam, ubi religio monastici ordinis vigeret, Parisius fecit.Quæ Basilica nunc S. Genovefæ nuncupatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Basilica Ecclesiæ, in Annal. Bened. tom. 4. pag. 248 : Rex itaqueActa SS. Bened. sæc. 5. pag. 98 :(Robertus)gaudens Ecclesiæ Basilicam intrat.
Domum propriam... omnipotenti Deo in Basilicam Ecclesiæ consecrari studuerunt.
Basilica aurea, dicta Basilica Lateranensis, seu Salvatoris, Romæ, quæ a conditore dicta est
Constantiniana, et propter excellentem illius structuram et ornamenta,
Aurea. Vide Gregor. M. Lib. 2. Epist. in Præfat. Anastasium in S. Silvestro,
Panvinium, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Basilicam Scindere, Mortuum in Basilica sepelire, humare. Spicil. Acher. tom. 9. pag. 40. in Canon.
Hibern. cap. xxvi. de nomine Basilicæ et ejus scissura. Synodus
Hibernensis : Basilion Græce, Rex Latine : hinc et Basilica, Regalis, quia in primis temporibus Reges antum sepeliebantur in ea, nomen sorita est ; nam cæteri homines sive igni, sive acervo lapidum conditi sunt. Item nemo alienus fuerit in libertatem(id est ausus fuerit)scindendi Basilicam sine principis permissione.
Basiliculæ Privatæ, apud Avitum Viennensem Epist. 6. Sacella et Oratoria.
Basilicæ appellatæ ædiculæ quædam, quas Franci nostri veteres magnatum tumulis imponebant,
quod formam basilicarum seu ædium sacrarum referrent. Nam aliorum inferioris conditionis
hominum sepulcris aut tumba, aut porticulus tantum superponebatur. Id
colligitur potissimum ex Lege Salica tit. 58. § 3. 4. et 5. ubi, qui tumbam aut
porticulum super hominem mortuum expoliaverit... solidos 15. Si quis vero Basilicam super hominem mortuum expoliaverit, 30. solidis culpabilis judicatur.Ex quibus satis patet Basilicas tumulos magnatum spectasse, quarum etiam mentio est in tit. 71. ubi agitur de mulcta illius qui
Basilicam voluntario ordine aut fortasse per negligentiam incenderit.Unde eruunt viri docti ejusmodi basilicas ligneas fuisse, proindeque incendiis obnoxias.