« »
 
BASSE 1, BASSE 2.
[]« 1 basse » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 594b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BASSE1
1. BASSE, Kennett. in Glossario ad calcem Antiquit. Ambrosden. vocem hanc sic reddit : A collar for cart-horses made of flags, hoc est, Collare curilium equorum ex gladiosis seu xiphiis contextum : potius crediderim esse genus ephippii vilioris, cui insident aurigæ, quod alii Bastam vel Bastum vocant. Compotus Richardi Parentyn Prioris de Burcester in Antiquit. Ambrosden. pag. 574 :
Et in tribus coleris, uno Basse, cum tribus capistris emptis apud Sterisbrugge hoc anno v. sol. x. den. ob.
Quod in opinionis suæ confirmationem affert Kennettus, nostram adstruit. Pulvinus, inquit, e gladiolis, quo in flectendis genibus utuntur in Ecclesiis appellant Basse ; Quis enim non videat majorem esse pulvini cum ephippio, quam cum collari cognationem ?
[]« 2 basse » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 594b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BASSE2
2. BASSE, adverb. Submissa voce, in antiquo Ceremoniali B. Mariæ Deauratæ. Vide Bassus 1.
P. Carpentier, 1766.
Basse Sedere, In infimis gradibus considere. Ant. de Butrio in cap. solit. de majorit. ab obedient. :
Sedere alte, superioritatem significat ; sedere vero Basse, subjectionem.