« »
 
[]« 1 basse » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 594b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BASSE1
1. BASSE, Kennett. in Glossario ad calcem Antiquit. Ambrosden. vocem hanc sic reddit : A collar for cart-horses made of flags, hoc est, Collare curilium equorum ex gladiosis seu xiphiis contextum : potius crediderim esse genus ephippii vilioris, cui insident aurigæ, quod alii Bastam vel Bastum vocant. Compotus Richardi Parentyn Prioris de Burcester in Antiquit. Ambrosden. pag. 574 :
Et in tribus coleris, uno Basse, cum tribus capistris emptis apud Sterisbrugge hoc anno v. sol. x. den. ob.
Quod in opinionis suæ confirmationem affert Kennettus, nostram adstruit. Pulvinus, inquit, e gladiolis, quo in flectendis genibus utuntur in Ecclesiis appellant Basse ; Quis enim non videat majorem esse pulvini cum ephippio, quam cum collari cognationem ?