« 3 bassus » (par L. , 1840–1850), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 595b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BASSUS3
3. BASSUS. Substant. quartæ Declin. Grammat. Vatican. De Nomine apud Maium Collect. formæ
octon. vol. 5. pag. 234 :
Hoc monemus, quod si Bassus nomen proprium esse repperitur, ad formam Docti per omnes casus declinetur, sin vero Bassus nomen appellativum esse invenitur ad exemplum Fluctus per omnes casus flectatur.Eadem apud Endlicher. Probi Ars Minor. sect. 422. Vide ibid. Append. ad Probum sect. 98. Glossar. in cod. Reg. 7644 :
Bassos et Bassus hoc inter se differunt, Bassos nomina propria sunt, Bassus vero appellativa.