![[]](img/image.png)
BASTERNA, Vehiculum tectum, et feminarum : lectica, gestatoria sella. Papias MS :
Uti recte emendant viri docti. Capitulare de Villis cap. 64 :
Basterna, Vehiculum itineris mollibus stramentis compositum, quasi vesterna; quibus verbis additur in Glossario MS. Montis S. Eligii Atrebat.
quæ mollibus vestibus sternuntur et a duobus animalibus trahuntur. Ibi nobibiles feminæ deferuntur. Servius ad 8. Æneid. vers. 666 :
Pilenta sunt vehicula, sicut nunc Basternas videmus.Gloss. Isidori :
Basterna, tecta manualis.Infra :
Bortanea,Ubi emendant viri docti tecta mannalis, quæ scilicet a mannis ducitur. Pro tecta, Gloss. MS. Ecclesiæ Paris. literis Longobardicis exaratum, Ugutio, et Joannes de Janua(leg. Basterna)tecta manualis.
thecahabent. Certe a
duobus animalibus deportaribasternam scribit idem Isidorus lib. 20. Orig. cap. 12. Unde etiam S. Augustinus Epist. 116. Basterna vehi dixit. Nam lectica veterum ab hominibus gestabatur : proinde male quidam apud Isidorum emendarunt, lectica manualis, quasi manibus deferretur. Sed quod addit idem Isidorus, appellatam, quasi viæ sternam, nihil prorsus sonat. Vetus Epigr. lib. 4. Epigrammatum veterum Pithœi pag. 157. basternam a binis burdonibus deferri pariter testatur (Anthol. Lat. 3. 183) :
Omnino etiam tectam, et matronarum propriam fuisse scribit :Hanc geminis portat duplici sub robore burdo :
Et infra :Aurea matronas claudit Basterna pudicas.
Ita Ammianus lib. 14. cap. 6 :Provisum est caute ne per loca publica pergensFucetur visis casta marita viris.
Matronæ complures opertis capitatibus et Basternis per latera civitatis cuncta discurrunt.Interiora Basternarum undique tecta caveas appellarunt. Acta S. Susannæ :
Eadem hora Præpedigna ascendit caveam Basternæ, et venit ad domum Gabinii.Et S. Hieronymus Epist. 22 :
Præcedit caveas Basternarum ordo semivirorum. Mollibusilla instrata erant stramentis, ut auctor est idem Isidorus, quæ lectos videtur appellare Metellus in Quirin. Ecl. 10 :
Basterna vectus, qua stratus erat sibi lectus.
![[]](img/image.png)
Ut carra nostra qua in hostem pergunt, et Basternæ bene factæ sint, et opercula bene sint cum coriis cooperta, etc.Basternæ meminerunt præterea Scholiastes Juvenalis ad Stat. 6. vers. 21. Palladius de Re rustica. lib. 7. sect. 2. S. Hieronymus ad cap. 66. Isaiæ. Lampridius in Heliogabalo, Gregorius Turon. lib. 3. Hist. cap. 16. 24. Althelmus de Laude virg. cap. 35. 44. Vita S. Rusticulæ Abbatissæ Arelat. cap. 24. Passio SS. Seraphiæ et Rusticæ n. 1. Vetus Interpres Moschionis cap. 126. etc. Adde Ughellum tom. 1. part. 2. pag. 200. Βαστέρνιον eadem notione habent Scriptores aliquot inferioris ævi, auctor Vitæ S. Auxentii Archimandritæ, Harmenopulus, Libri Basilic. etc. Vocis originem quidam a Basternis Sarmatiæ populis, alii a Græc. Βαστάζειν, deducunt. Vide Cujacium lib. 13. Observat. cap. 30. Juretum ad Symmach. lib. 6. Epist. 15. Salmasium ad Lamprid. et Rosweidum ad Vitas Patrum, ubi multa de Basternis. Suringar. Histor. Scholiast. Latinor. vol. 2. pag. 78. not. 1. Glossar. med. Græcit. voce Βαστέρνια col. 183. Βαστέρνια sunt etiam Protecta in ædibus, ut apud Latinos Basterniæ sive Basternæ. Vide Forcellinum.