« »
 
[]« Battaliola » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 605a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATTALIOLA
BATTALIOLA, Ital. Battaglinola, diminut. a Battaglia, maxime vero dicitur de simulata pugna. Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 22 :
Ut autem a pueritia melius doceantur ad bellum,... singulis diebus Dominicis atque festis... quædam spectacula faciunt, quæ vulgo Battaliolæ, sed latine convenientius Bellicula nuncupantur.
Vide supra Batagliola.