« »
 
[]« Battimentum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 605c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATTIMENTUM
BATTIMENTUM, Flagellatio, verberatio, Italis Battimento. Chron. Astense cap. 1. apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 135 :
Anno 1260. admirabilis Lombardorum facta est commotio, quæ Battimentum vocata est. Tunc eremitæ exeuntes de sepulcris suis ad civitates venerunt, Evangelium prædicantes, sicut prædicavit in Ninive Jonas propheta, et dicebant : Pœnitentiam agite, quia appropinquavit regnum cœlorum. Tunc viros, a majori usque ad minorem, pergentes vidi per civitates et loca, suos humeros fortiter flagellantes flagellis, taliter ut inde sanguis exiret. Quidam autem Vercellenses venerunt Ast induti saccis, et humeri eorum nudi erant, quos fortiter flagellabant. Tunc Astenses pro majori parte euntes nudi post eos per civitatem et burgos, ibant flagellantes se. Episcopus Astensis, et omnis clerus, tam religiosi quam præbendarii, præcedebant eos, cruces portantes, psalmos et hymnos cantantes, portantes nova vexilla cum figuris sanctorum ; et in viis publicis omnes flexis genibus alta voce clamabant dicentes : Misericordia et pax nobis fiat. Et istud Battimentum incœptum fuit mense Decembris.
Stat. contra Flagellantes ann. 1269. apud eumd. Murator. tom. 6. Antiq. Ital. med. ævi col. 471 :
Quia per inimicos sanctæ matris Ecclesiæ, cum magna cautela, tractatum fuit et inventum fuit Batimentum annis præteritis, in offensionem et periculum partis Ecclesiæ, et in aliquibus partibus opportunum fuit, quod amici Ecclesiæ sibi in tali periculo providerent. Quia etiam dicitur quod tractatur simili modo Batimentum de novo.
Vide Battentes, Battitores et Flagellatores.