« »
 
[]« Battuere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 606a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATTUERE
BATTUERE. Papias : Battuit, concidit, periclitatur. Gloss. Isid. : Cancellat, concidit, Batuit. Gloss. Lat. : Battuit, ϰαταϰόπτει. Vetus Charta apud Beslium in Regib. Aquitanis :
Ipse Agnaldus venisset super homines in sua forcia ex villa Cavadado, et exforciasset, et eos Batuisset injuste.
Marcellus de Medicam. cap. 36 :
Mittes in pilam ligneam, atque illic tandiu Batues, donec sit subactissimum.
Apitius lib. 4. cap. 2 :
Soleas Batues, et curatas compones in patinam.
Utuntur Plautus in Casina Act. 2. Nævius, Sueton. Plinius, etc. Vide Forcell. voce Batuo.
Battuarium. Gloss. Lat. Græc. Battuarium, ϰόπανον. Gloss. Græco-Lat. : Κοπανιστηριον, batuarium. Κόπανον, bactulum. Mortarium, Gall. Mortier, id est, Vas in quo aliquid contunditur.
Battutilis, de metallo dicitur in laminas diducto, atque malleo contuso, Metail battu. Anastasius in S. Silvestro :
Bassilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona : fastigium argenteum Battutile, quod habet in fronte Salvatorem sedentem in sella in pedibus,.... pens. lib. 120.
In Leone III :
Cereostati Batutiles.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Battulis, Eadem notione, apud Murator. tom. 3. pag. 106. col. 1.
Battutus, Battudus, Verberatus. Gloss. Lat. Græc. : Battutum, τυπτηθέν, Battutum, ϰοπτωτόν : sic enim legendum pro battatum, ϰοϰϰωτόν. Lex Alaman. cap. 98. § 2 :
Si porcarius ligatus de via ostatus, et vel Battutus fuerit. Ferrum Batteudum,
vel Battutum, in Formula 119. inter Lindenbrogianas. Italis Battuto, est pavimentum, seu solum loci operti :
Terracio, luogo mattonato, scoperto.
Vide Battere 1.
Battuatores, Βασανισταί, Senatori l. de Orthograph. cap. 5. qui ab eodem fonte, quo battalia, deducit. Vide Salmasium ad Spartianum pag. 59. Vide Forcell. noviss. edit. voce Batualia, ubi jam addendus Incert. Auct. de arte Gramm. apud Endlicher. pag. 100. cap. 143 :
Hæc Battualia, αί γυμνασίαι τῶν μονομάϰων.