« »
 
[]« Batulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 606b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATULUS
BATULUS. Ado Vienn. in Martyr. 4. Id. August. :
Allata sunt omnia genera tormentorum, plumbatæ fustes, laminæ, ungues, lecti, Batuli.
Qua voce, batillos, vel batilla, innui censet Rosweidus, de quibus Plin. lib. 33. cap. 8. lib. 34. cap. 11. et Treb. Pollio in Claudio. Sunt autem batilli, ferrea instrumenta, palæ similitudine,[] quibus prunæ in fornacibus colliguntur. Vide Casaubonum ad eumdem Pollionem, et supra in Batillus.