![[]](img/image.png)
BAVOSUS, Stultus, a Bava, saliva ex ore fluens, ut stultis sæpius accidit : quod
speciatim narratur 1. Reg. 21. 13. de Davide, cum apud Achis Regem Geth dementiam præ
timore simulavit. Pelagius Diaconus de Perfectione SS. Patrum tom. 3. Bibl. Ascet. pag.
347 :
Bavose, canem fatuum adduxisti mihi.Hinc forte nostrum Bavard, Homo inepte et insulse loquax : quod tamen alii a Βαϐάζειν deducunt, Inarticulate loqui.