![[]](img/image.png)
BAXEÆ,
Calciamenta. Baxea, Calciamenta mulierum sunt. Baxe, Calcei mulieris alte. Baxe, Calciamentum comedorum erat, sicut tragœdiorum coturni, quos quidem etiam calones appellant, eo quod ex salice fierent ; nam Græci lignum cala vocabant. Baxem, Calciamenti genus. Ita Glossar. MS. San-German. num. 501. Vide Braxeæ. Exscripta hæc sunt ex Isidori Origin. lib. 19. cap. 34. sect. 13. et 6 ; ubi olim male Braxea legebatur. Confer Martinium, qui monet apud Hesychium esse Βαυϰίδες, speciem calceamenti muliebris. Vide Stephan. Thes. voce Βαυϰίς. Gloss. Ælfr. :
Baxeæ, Wifessceosi. e. calcei muliebres. Antiquis Baxeæ sunt Calcei Philosophorum. Vide Forcellinum.