« »
 
[]« Bazia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 612b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAZIA
BAZIA, Bacia. Leo Ostiensis lib. 1. cap. 26 :
Tulit (Siconolfus) in coronis, Baziis, et hamulis, garalibus, et cochleariis argenti libras simul quingentas.
Item paulo post :
In anaglyfis Baziam unam.
Ignotus Casinensis in Hist. Langob. cap. 10. de eodem Siconolfo :
Abstulit vice prima Baziam argenteam unam, vaucas par unum, etc.
Infra, Baciam habet :
Et post hæc Agrifis (anaglyphis) Baciam unam, et scaptonem unum Constantinopolitano deaurata fabrefacta vasa opere.
Videtur idem quod bacile, et bacinus. Alii idem esse Baziam quod Bauca existimant, vas nempe, aut pateram.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 975. in Append. ad Marcam Hispan. col. 912 :
Audientes prædicationem sanctorum patrum, quod eleemosyna a morte liberat animam, propterea donamus atque concedimus ad domum sanctæ Mariæ Riopullensis cœnobii alodem nostrum.... per ipsam Baziam.
Ubi vas, quod in signum translatæ possessionis datum est, significatur.