« »
 
[]« Bede » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 616a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BEDE
BEDE, Collectæ genus, apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 415 :
Adjunctum est in serie nostræ Constitutionis, quod mansus duos solidos ad censum et unum ad collectam, quæ vulgo Bede dicitur, et insuper decimam persolvet, etc.
Germ. infer. Beede, a bitten, Petere, quia olim blande et per rogationes et suasiones exigebatur. Adel. Confer Haltaus. Gloss. German. voce Bede. Latine dicitur Petitio, ap. Guden. in Cod. Diplom. vol. 1. pag. 419 ; sæpius Precaria. Vide Eichhorn. Hist. Jur. Germ. in Indic.