« Bellum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 621c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BELLUM
BELLUM, Prælium, qua notione πόλεμος usurpatur apud
Leonem Imp. in Tacticis cap. 12. 13. 14. et alibi passim.
◊ Confer
Drakenb. ad Liv. 3, 61, 2, et Forcellin. voce Bellum. Gloss.
in Cod. Reg. 7644 :
Bellum, pugna. Bellum gerere, prælium facere. Bellum civile, pugna domestica.Historia Miscella :
Tyrannide vero destructa, fit Persarum atque Romanorum circa Martyropolim maximum Bellum.Ubi Theophanes pag. 220. habet πόλεμος μέγιστος. Theodorus Campedonensis de Vita S. Magni cap. 6 :
Ea vero hora qua apud Tolbiacum Bellum istud commissum est, etc.Sampirus Episcopus Astoricens. in Adefonso IV. Rege Hispan. :
Et bello inito, occidit ibidem ex Agarenis 12. millia.Dudo de Moribus Normann. pag. 96 :
Locus autem in quo Bellum memorabile fuit, dicitur usque in præsentem diem, Ad pratum Belli.Charta Fundationis Monast. de Bello in Angl. a Willelmo Notho, apud Guillelmum Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 1. pag. 1192 :
Et quia in hoc loco, ubi sic constructa est Ecclesia, mihi victoriam præstitit in Bello, ob victoriæ memoriam ipsum locum appellare volui.Willelm. Brito lib. 10. Philipp. :
Infra :In plano plane Bello confligat aperto.
Utuntur præterea, Ordericus Vitalis pag. 501. Rigordus, Petr. d'Ebulo carm. de mot. sicul. vers 367. et alii.Donec lux Bello licitam se crastina præstet.
Bellum Publicum, quod pugna publica, et publicus conflictus dicitur Vegetio lib. 2.
cap. 18. lib. 3. cap. 9. 26. Mars publicus, lib. 5. cap. ult. Prælium
publicum, Venerico in Apologetico Henrici IV. Imp. Δημοσία
μάχη, apud Leonem in Tract. cap. 20. § 42. et Mauricium in Strateg. lib. 9.
cap. 2. lib. 10. cap. 4. Δημόσιος πόλεμος, apud
Theophanem ann. 4. Leonis Chazati. Auctor incertus de Limitibus agrorum :
Quando milites occidebantur in Bello publico.Vetus Inscriptio 161 :
Post victoriam Gothicam, ipsis eorum Regibus celeritate mirabili conflictu publico superatis atque prostratis, etc.Catwlphus in Epistola ad Carolum Magnum :
Longobardorum exercitus ante faciem tuam sine publico Bello in fugam conversus.Charta Hugonis Archiepiscopi Lugdunensis ann. 1094 :
Ut eum a vinculis anathematis, quo innodatus erat pro captione fratris sui Gaufredi, quem in Bello publico ceperat, absolveremus.Alia Goffredi Comitis Andegavensis ann. 1048 :
De submonitione pro prælio publico, etc. Bellum publice denunciatum,in alia ejusdem Goffredi in Historia Monasterii S. Nicolai Andegavensis. Ita apud Cumeanum de mensura pœnitent. cap. 6. Bedam de Remediis peccatorum cap. 3. Silvestrum Giraldum lib. 1. Itiner. Cambr. c. 9. c. 2. Ericum Upsalensem lib. 2. Hist. Suecor. pag. 43. etc. Adde Glossar. med. Græc. voce Δημοπόλεμος.
P. , 1766.
Bellum, nude, pro Bello publico, denunciato et indicto, in Charta Ludov. VII. tom. 6.
Ordinat. reg. Franc. pag. 619 : In exercitum et equitacionem non ibunt, unde non possint eodem die reverti ad domum suam, nisi nomine Belli submoneantur.Eadem habentur in Ch. Henr. reg. Angl. pro fundat. abb. Montisburg. ex Reg. 52. Chartoph. reg. ch. 127 :
Præcipio ut homines de villa Montisburgi, liberi et quieti sint ab omni exercitu et expeditione, excepta illa quæ sub nomine Belli summonetur. Bellum denominatumdicitur in Chartul. S. Albini Andeg. :
Pergant in exercitu meo ad Bellum denominatum.Vide Bellum publicum et in Hostis.
Bellum Campale, Prælium publicum : folcgefeoht, in Chronico Saxonico. Leges Henrici l. Regis
Angl. cap. 10 :
Qui in Bello campali vel navali, fugerit, etc.Et cap. 43 :
Qui proditor domini sui fuerit, quicunque ab eo in obviatione hostili, vel Bello campali fugerit, vel victus fuerit, vel feloniam fecerit, terram suam foris fecit.Feud. lib. 2. cap. 57. constit. quam Henric. VI. Imp. et ann. 1196. inscribit Pertzius vol. leg. 2. pag. 200 :
Si vassallus... in Campestri Bello suum dominum dereliquerit, feudo privabitur.Mandat. Conrad. IV. Imper. ann. 1241. ibid. pag. 339 :
Principes non ineant Campestre Bellum cum Tartaris, sed terminos suos defendant.Adde cap. 13. Eximinus Petri Salanova de Privileg. Baronum Aragon. :
Non tamen tenentur Regi facere exercitum vel cavalcatam, nisi forte Rex iret ad campale prælium.Ogerii Panis Annal. Genuens. lib. 4. ad ann. 1204. apud Murator. tom. 6. col. 389 :
Navis Carrocia de qua erat dominus vir strenuus Alamannus de Costa, navem Pisanorum de cursu, quæ Leopardus vocabatur, et quæ exierat ad ipsam inquirendam. cum quingentis bellatoribus Campali Bello devicit, et eam cepit.Ubi observandum Campale Bellum etiam dici de navali prælio. Instrum. ann. 1235. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Quod si dominus Comes obsidere vellet aliquod castrum, vel ei faceret inimicus Bellum Campale, etc.Campale certamen, apud Aimoinum lib. 3. de Mirac. sancti Benedicti cap. 7. Campalis congressus, in Actis Innocentii III. PP. pag. 15. Lis campalis, in Charta Aldefonsi Regis Aragon. apud Hieron. Blancam pag. 640 ; Bellum campestre, apud Rogerum Hoved. ann. 1187 :
Disposuit acies suas ad Bellum campestre.Matth. Paris ann. 1121 :
Actum est campestre prælium inter Ludov. Regem Franc. et Henr. Regem Angl. Conflictus campestris,in Gestis Innocent. III. PP. pag. 86. Passim apud Scriptores, Guillel. de Podiolaurent. cap. 23. 30. Leon. Ost. lib. 2. Chron. Cas. cap. 38. Florent. Wigorn. pag. 656. Galfridum Monumuth. lib. 1. cap. 5. Petr. de Vineis lib. 1. Epist. 21. 33. lib. 2. Epist. 45. lib. 3. Epist. 82. etc. Hist. Cortusior. lib. 6. cap. 8. Adde Ægid. Roman. de R. M. cap. 16. Sed et ita usurparunt Scriptores nostri. MS :
Philippus Mouskes in Philippo Aug.Mainte Bataille fist, et mainte estour champal.
Robertus de Bourrono, in Hist. MS. Merlini et Arthuri :Si envoia son fil Henri,A moult grant gent, si qu'entre aus deusDut estre Bataille campeus.
Ne remanra preudome qui ne rechoive mort en une Bataille Campal.Et infra :
Li Roi Arthus et li home li Roi Rion assemblerent or endroit en Bataille Campal, en une plaine chi devant. Bataglia Campal,apud Joannem Villaneum lib. 7. cap. 111. lib. 11. cap. 8. 13. Bataille Roiale, apud Petrum de Fontanis cap. 13. § 11. Tabular. Burguliense ch. 97 :
Curtis vero ipsa libera est ab omni hominum extraneorum consuetudine, corvata biduanno, ab aliis hujuscemodi ab ipsius etiam Comitis, nisi in hostem vadat, et hoc sub nomine belli.
◊ Casus in bello campestri recensetur inter magna
forefacta, quorum cognitio ad superiorem dominum spectat, in Charta Odonis Ducis
Burgundiæ ann. 1206. apud Perardum pag. 297. Bellum campale, nude dicitur in alia
anni 1220. apud eumdem pag. 323.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bellum primum, Prima acies in prælio, Hispanis Delantera, Gallis Avantgarde.
Rymer. tom. 6. pag. 532. col. A. : Damus et concedimus pro nobis, hæredibus et successoribus nostris Regibus Castellæ per præsentes dicto illustrissimo Regi Angliæ, et Edwardo ejus primogenito... ad guerram, quam nos habebimus, aut hæredes nostri Reges Castellæ habebunt, contra Regem Granatæ, aut alios Fidei inimicos, quod iidem Reges et eorum primogeniti, habeant primum bellum sive Delanterre, ante omnes mundi Christianos et omni tempore ; ita tamen quod nos possumus et hæredes nostri Reges Castellæ, si voluerimus, ponere vexilla nostra in dicto bello pariter cum vexillis Regis Angliæ vel ipsius primogeniti. Item quod si contingeret dictos Reges, aut eorum primogenitos, ad guerram, quam nos aut hæredes nostri habebimus contra Regem Granatæ, aut alios Fidei inimicos, non venire aut nolle, aut non posse venire, volumus et concedimus quod unum vexillum, de armis Regis Angliæ, sit omni tempore in dicta guerra, in primo bello, sive en la Delenterre, etc.
Bellum, Duellum, Monomachia, etiam legibus decreta. Guillelmus Carnotensis de Vita
S. Ludovici :
Monomachiam, quæ Bellum dicitur, vel Duellum, etc.Leo III. PP. Epist. 4 :
Tunc ipse Leo Imperator... petiit cum Constantino Bellum committere, ne pro duobus viris tantorum Christianorum sanguis effunderetur, etc.Tabularium Vindocin. Charta 122 :
Si forte incolarum aliquis in aliquo excedit, unde aut Bellum faciendum sit, aut solitum candentis ferri judicium sit deportandum. Bellum vadiare,in Leg. Henr. I. Reg. Angl. cap. 59. § 16. Scacarium S. Michael. apud Cadomum ann. 1225 :
Judicatum est quod Bellum vadiatum nullum sit, ex quo nullus Miles fuit ad visionem.Regestum 1. Sanjusti in Camera Comp. Paris. :
Quæritur utrum mortuo illo qui gagiavit Bellum, incipiat causa de novo, etc.Statuta Willelmi Regis Scotiæ tit. 15. § 3 :
Nulli liceat redemptionem capere de aliquo, post aquæ, vel belli de eo judicium factum.Notitia de placito Petri Samuel cum Veberto Abbate S. Juniani inter Antiquit Bened. Pictav. MSS. Stephanotii part. 3. pag. 577 :
Et judicaverunt Bellum ut esset, et remansit in Petrone et fratre ejus Woscelino.Bellum pugile apud Guibertum Abbat. Novigenti lib. 2. de Vita sua cap. 5. sub finem. Bellum armatum ; Charta Fulconis Comitis Andegavorum pro fundatione Abbatiæ Belliloci juxta Lochas :
Et si in aliquo loco terræ meæ Abbas loci illius pro qualicumque re Bellum fecerit, si homo suus victus fuerit, liberum eum reducat, nec aliquam forfacturam Præposito vel Vicario emendet. Bellum quod ante Abbatem vel præpositum loci armatum fuerit, ibi perficietur, vel ubi Abbas illud ducere voluerit. Si vero cum homine meo, aut alicujus mei Militis armatum fuerit, Lucæ fiet, etc.Ita bellum pro duello passim usurpatur, in Foro Morlanensi art. 8. in Legibus Willelmi Nothi cap. 68. 69. 70. 71. in Legibus Henrici I. cap. 45. 49. 59. apud Galbertum in Vita Caroli Comitis Flandriæ num. 12. 94. 162. 137. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bellum Campionum, Eadem notione, inter dominica jura recensetur in Charta Ebrardi Vicecomitis
Carnotensis anni 1073. ex Tabulario Dunensi : Non absurde autem videtur hic inserere, quod prædicta villa(de Puteolo Castro, Gallice du Puiset)non solum ipsa ab omni prorsus exactione liberrima huc usque perseveraverit, verum etiam in tantum hujusmodi privilegio omnes ceteras antecellit, ut de proximis circumquaque villis ad judicium calidi ferri portandum et ad Bellum Campionum clipeo et baculo faciendum, ex antiquitate sæpe illic accusatores et accusati conveniant, totaque causa ad ipsius villæ Domini deferatur audientiam.
P. , 1766.
Bellum Baronum, in Lit. ann. 1341. ex Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 274 : Quia dudum Bernardus et Romuhano, dominus castri Talherii, in guerris Baronum viam domini de Labreto, nunc inimici et rebellis domini nostri regis, sequi consuevit, etc.An bellum indicatur, quod ratione successionis ad ducatum Britanniæ hoc ipso anno ortum est ?
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bellum Capitale. An Murdrum seu Homicidium furtim factum ? Ita videtur ex eo, quod
Murdrum in Chartis adulterio jungi soleat et homicidio. Charta ann. 1233. ex
parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 135. et Armario Vapiscens. diœces. n. 2 :
Relinquat omnes justitias et firmancias in omnibus casibus, exceptis tribus, adulterio, homicidio et Capitali Bello.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bellum Privatum, illud olim dicebatur, quod inter privatos nobiles, cum alter alterum læserat,
gerebatur. Hac de re vide D. in Præfat. tom. 1. Ordinat. Regum Franc.
et ipsius tomi pag. 58. in notis, maximeque Cangium nostrum in Dissert. ad Joinvillam.P. , 1766.
◊ Quem barbarum morem cum
sæpius abolere frustra tentassent aliquot ex regibus nostris, tandem Carolus V. anno 1367.
solemni edicto, quacumque ex causa penitus sustulit. Unde, ut a pœna indicta absolveretur,
qui id bellum gesserat, illi Literæ remissionis a rege concedebantur. Ejusmodi sunt Lit.
ann. 1382. ex Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 4 : Supplie (Heus de Sapignies chevalier) que attendu..... que ou pais où il demeureMemorati vero privilegii rursus mentio fit in Lit. ann. 1347. ex Reg. 77. ch. 172 :(Vermandois)les nobles ont usé et accoustumé de procéder l'un contre l'autre par voie de guerre, lequel usage il cuidoit estre loisible et tollerable,.... il nous plaise lui impartir nostre grace, etc.
Le suppliant, qui avoit juste cause de guerre contre ledit Gillet, et li loissoit par les privileges ottroyés aus nobles de Vermandois, etc.Eadem leguntur pro nobilibus ex Campania nostra, in aliis Lit. ibid. ch. 220.
P. , 1766.
Bellum Canum memorant Annales Victor. MSS. ad ann. 1230 : Hoc anno Bellum canum occidentium se se fuit circa pedem montis Wismerii in Campania.
P. , 1766.
Bellum Caninum, Quo scilicet canes morsibus equos fugant. Tract MS. de Re milit. et mach.
bellicis cap. 113 : Ad faciendum fugam equis ac equitibus, oportet quod canes magni, qui vulgari sermone dicuntur Canes alani, nutriti ab eorum dominis feroces ac mordaces esse, quando animantur a dominis suis contra suos inimicos sive hostes.... Et est Bellum caninum contra equites.
Bellum, Manipulus, seu Globus militum, nostris, Escadron. Gesta S. Ludovici :
Tradidit ei Rex 500. balistarios equites et pedites quatuorque Bella militum exteræ nationis.Alibi :
Rex ipse cum suo Bello armatus egreditur, et mox cuncti Barones aciebus dispositis exemit extra castra.Epistola Petri de Condeto tom. 2. Spicilegii Acheriani :
Die Jovis sequentis redierunt parati, et tradidit eis D. Rex quatuor Bella, scilicet Carcassonense, Catalaunense, Petragoricense, et Bellicadrense, et servientes peditum. Et idem D. Rex et alii Barones, sicuti erant ordinati per Bella, usque ad 17. Bella exierunt circa exercitum contra Saracenos.Hic vero bellum Carcassonense, etc. dicitur, manipulus militum Balliviæ Carcassonensis, etc.
P. , 1766.
Bellum, Machinæ bellicæ. Annal. Placent. ad ann. 1443. apud Murator. tom. 20. Script.
Ital. col. 881 : Eodem anno die 13. mensis Januarii Bellum publice paratum fuit ad expugnandum conventum S. Johannis de Canalibus, munitum fratribus conventualibus.