« Belluus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 623a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BELLUUS
BELLUUS,
Moribus bestiarum, in Glossis Isidori : perperam infra biluus, morbus bestiarum, vel moribus bestiarum, uti legit Grævius, ex quo hic addam sequentia : Glossar. Gr. Lat. θηριάδης, Efferus, belluus. Sed rectius Lat. Gr. Belluinus, θηρίου ὅμοιος. Et sic puto, inquit ille, ubique legendum, nisi forte posteriorum temporum Scriptores dixerunt Belluus pro Belluinus, ut Commodianus a Rigaltio editus in Instructionibus pag. 53 :
Festo,Gratiam quam misit Dominus in terra legendam,Non requiris eam, sed sic quasi Bestius errans.
Bellutus, bestiæ similis; ubi malebat Dacierius legere Belluatus, quod tamen tantum de tapetibus, in quibus belluæ acupictæ sunt, legitur, quod nec ipse ignoravit. Hinc in Glossis :
Belluata, ζωωτά.C. Sicinii primi Tribuni plebis fuisse cognomen, Bellutus, constat ex Dionysio et Pædiano, ut inde pateat, veteres dixisse Bellutus pro belluinus.