« Benavesa » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 624a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENAVESA
BENAVESA, Eadem notione, qua superius Aisamenta, Ea nempe omnia, quæ cuique pro suo
statu et arte sua exercenda necessaria sunt. Libert. Montisfalc. ann. 1369. tom. 8.
Ordinat. reg. Franc. pag. 53. art. 13 :
Quod aliquis vel aliqui de habitatoribus dicti loci et pertinenciarum suarum, pro aliquo seu aliquibus debitis nullathenus pignorentur, nec fiat executio in et super eorum Benavesis, cum quibus lucrantur panem.