« 1 benefactum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 628c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENEFACTUM1
1. BENEFACTUM, Pars hæredii, tertia scilicet bonorum paternorum aut maternorum, quæ
secundogenitis, apud Andegavenses, obvenit, quaque ii gaudent usufructuario jure ; iis
enim exstinctis ad primogenitos illius proprietas redit, ut est in Consuet. Andeg. art.
97. 222. 226. 228. 232. Gallice : Bienfait. Charta Petri Comitis
Vindocinensis, Goffredi Vicecom. Castriduni et aliorum Nobilium Andegavensis et
Cenomanensis Comitatuum, de usu recepto in tutelis et rachetis, ann. 1246. in Tabul. Rer.
Andegav. in Camera Computor. Paris. fol.
32. 48 :
Ille autem qui tenet ballum, si terra debet ad ipsum devenire, non habet custodiam puerorum, sed propinquus post ipsum : et habent pueri Benefactum de terra patris et matris suæ, secundum valorem terræ, et secundum statum suum.