« »
 
[]« Benevalete » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 633c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENEVALETE
BENEVALETE, Formula adscribi solita in Monogrammatis speciem Pontificum Epistolis. (illustration [])
Monogrammata ad quatuor partibus minorem modum redacta exscripsimus ex Bullis PP. Paschalis II. ann. 1107. et Innocent. II. ann. 1142. quæ in Bibl. Reg. asservantur.
Papias in voce Formata :
Privilegia summorum Episcoporum (in MSS. Sacerdotum) sunt cujuslibet Ecclesiæ concessiones Pontificum, quorum materia hæc est, ut dicat Pontifex erogatum cujuslibet dignæ personæ, vel alia qualicunque ratione Ecclesiæ illi, illa, seu illa Pontificali concedere et roborare dignitate. Anathema ponatur in calce Epistolæ. Habent autem et Privilegia prologos, sicut et cæteræ Epistolæ, et Monogrammata hujuscemodi in fine, (illustration []) quod est Benevalete. [] Signum autem in Privilegii exordio vel crismon, vel Crux Dominica, cum crismon erit. Crismon autem ejusmodi effigiabatur specie (illustration []) Ut autem plenius in hoc Monogrammate nomen Christi appareat, tali mea sententia effigiabitur specie, (illustration []), vel sic, (illustration []). Consueverunt præterea in extremo margine privilegii quosdam insignire orbiculos, Antistitis nomen, et paucula quælibet verba continentes in hunc modum : (illustration [])
Benevale, in Capitul. Gregorii II. pro Bavaris, in Ep. II. Hadr. II. PP. etc. Ita etiam interdum hæc formula concipi solebat, ut est in Epist. 104. et aliis Joannis VIII. PP. :
Optamus sanctitatem tuam in Christo Bene valere.
Vide Catellum lib. 5. Rerum Occitan. pag. 774. Plautus in Truculento :
Spectatores Bene valete, plaudite atque exurgite.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Similes formulas, aut saltem integrum Benevalete literis omnibus expressis, scilicet majusculis Romanis inter formulas Scripti et dati primum exhibebant Romani Pontifices. Veterem ritum primus immutavit Leo IX. Benevalete in monogramma contrahendo, præmisso circulo majori, exhibente in medio crucem cum nomine Pontificis ; et in ambitu ejusdem sententiam seu dictum, Misericordia Domini plena est terra : horum specimen videre potes apud Mabillonium lib. 5. de Re Diplom. Tabella quinquagesima. Exstat liber singularis
Jo. Car. Conr. Oelrichs, De signo pontificali Bene Valete
. Stettini ann. 1773. form. max. cum figg.