« »
 
[]« Bercellum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 637a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BERCELLUM
BERCELLUM. Machina bellica muris diruendis, quemadmodum apud antiquos aries, aptata ; Bercellum forte dicta quod velut berciolum funibus suspensa agitaretur, quo validius murum percutere posset. Ottonis Morenæ Histor. Rer. Laudens. apud Murator. tom. 6. col. 1041 :
In ipso enim gato quædam trabs ferrata, quam Bercellum appellabant, constabat, quam ipsi, qui infra ipsum gatum fuerant foras plus de viginti brachiis projicientes, in murum ipsius castri mirabiliter feriebant, ac tantundem jam ferierant, quod de ipso muro plus de viginti brachiis in terra projecerant.
Locum denuo exscribendum duximus, licet jam citatus sit a D. Cangio in voce Barbizellum, quod egregie emendatus nobis visus fuerit.