![[]](img/image.png)
BERNISCRIST. Charta Deodati Clerici ann. 799. apud Malbrancum lib. 5. de Morinis cap. 38.
Ad emendos drappos, et kamisias ultramarinas, quæ vulgo Berniscrist vocitantur.Cujacius in Tract. 8. ad Africanum observat Berne, Gallorum antiqua lingua, esse sagum, atque inde vocem Berner a nostris usurpari, pro ea lascivia, qua delectatum Othonem narrrat Suetonius cap. 2. qua scilicet distento sago impositus in sublime jactatur : cujus etiam meminit Martialis lib. 1. Epigr. 4 :
ut et Ulpianus tit. 1. Collat. Legis Mosaicæ, ubi Pithœus primus advertit hanc lasciviam sagationem appellari, etIbis ab excusso missus in astra sago.
παλμὸνreddi in Gloss. Lat. Gr. quo proinde loco salissationem legi debere frustra contendit Josias Mercerus ad Aristænetum. Casaubonus vero ad Suetonium vocem Berner, a βάρνεσθαι accersit : ita enim Dores pro πάλλειν dixisse ex Hesychio vult. Bernia, ut ait Covarruvias in Thes. linguæ Castellanæ,
es una capa larga à modo de manto, grossera come manta fraçada.Nicotius :
Bernie est une sorte de drap velu, grossier et rude, dont les Irlandois s'emmentelent.Atque inde vocis originem accersunt, ab Ibernia scilicet. Sed cur Berniscrist dicantur eæ camisiæ, non plane video : neque enim quod instar Christi tunicæ fuerint, quam Capam Christi vocat Radulphus de Diceto ann. 1156. appellatas ausim affirmare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud
absurde fortassis ultimam vocis partem a Saxonico Scrit, Vestis, quod a Scryddan, Vestire,
tegere deducere licet ; adeo ut Berniscrist sit vestis ex sago Berne
confecta. Vide Somnerum ad vocem Scryddan. Berniscrit Armoricanis est etiam hodie
Sagum, in quo colligitur triticum expurgandum.P. , 1766.
◊ Vocis originem non ab
Hibernia, sed ab Africa accersendam esse recte monet Duchat in notis ad Rabelais.
tom. 1. pag. 324. ex Leone Afric. lib. 2 : Neque hicAb Arabico Bornos, sagum cucullatum : unde Hispan. Albornoz, lacerna. Vide Lexic. Arab. Golii pag. 265. et Sbernia.(Tefzæ)desiderabis exterorum copiosam affluentiam, qui inde chlamydes cum cucullis auferunt inconsutas et nigras, Ilbernus vulgo nominant : harum non tam in Italia, quam in Hispania copiosus est numerus.