« »
 
[]« Betagii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 645c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BETAGII
BETAGII, apud Hibernos, dicuntur Laici ascripti glebæ Ecclesiasticæ. Charta pro Prioratu S. Andreæ in Hybernia, tom. 2. Monastici Anglic. pag. 1019 :
Terras et tenementa nostra in Ultonia, cum dominiis, dominicis servitiis, redditibus, tam liberorum, tenentium, firmarum, quam nativorum, et Betagiorum cum Nativis, Betagiis, cum eorum sectis, etc.
Liber niger Eccles. Lismorens. apud Jacob. Waræum in Antiquit. Hibernicis cap. 30 :
Memorandum, quod quælibet caruca de [] Betagiis, quolibet anno debet arare Domino (Episcopo) unam acram ad seisinam avenarum, etc. Item Betagii debent trahere Blada Domini.
In Charta Edw. II. Regis ann. 1316. distinguuntur a Tenentibus. Unde vero sic dicti, videtur ignorasse idem Waræus, contentus annotasse vocem esse labii Hibernici.